18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

namque fertur continuus ex continuitate

ejus super quod est motus, ut in libro

quinto Physicorum probatur;et inler duas

species intelligibiles inlellectas non est

continuatio ulla, sed successio tantum, ea-

deinque successio dicitur motus. Similis

quoque est ratio de successione variarum

affectionum. — Tertius motus angelorum

est secundnm locum : qui eis in littera

attribuitur auctoritate Ambrosii. Et quia

moveri in loco sequitur ad esse in loco,

ideo eodem modo convenit angelo moveri

in loco sicut esse in loco. Et utrumque

aequivoce convenit corporalibus et incor-

poralibus, sicut jam patuit, quia angelus

dicitur esse in loco in quantum applicatur

loco per operationem : et quia non simul

est in locis diversis, ideo successio talium

operationum per quas in diversis locis

esse dicitur successive, motus ejus voca-

tur. Hinc sicut conceptiones intellectus

ejus consequenter se habent sine continuatione,

ita et operationes ipsius. Unde

motus localis angeli non est continuus

sed ipsse operationes ejus consequenter

se habentes circa diversa loca, secundum

quas in illis est, localis ejus motus voca-

tur. Haec Thomas in Scripto de hoc, an

angelus moveatur.

In idem redit quod de hac materia scri-

bit in prima parte Summae, quaestione

art. i. quinquagesima tertia. Ubi et addit : Motum

angeli in loco non oportet loco com-

mensurari, nec continuitatem habere ex

loco, sed est motus non continuus. Quum

enim angelus sit in loco secundum contactum

virtutis, necesse est quod motus

angeli in loco nil aliud sit quam diversi

diversorum locorum contactus successive,

non simul : quoniam angelus non potest

simul esse in diversis locis. Hujusmodi

autem contactus non est necesse esse con-

tinuos. Potest tamen in eis continuitas es-

se, quia ut dictum est, nil prohibet an-

gelo assignare divisibilem locum per suse

virtutis contactum, sicut continuo locus

divisibilis assignatur propter contactum

magnitudinis suse. Hinc sicut corpus suc-

UTRUM ANC.ELI MOVEANTUR 463

A cessive et non simul dimittit locum in

quo prius erat, et ex hoc causatur conti-

nuitas in motu locali ipsius ; sic angelus

successive potest dimittere divisibilem locum

in quo exstitit prius, sicque motus

ejus erit continuus. Potest quoque totum

simul dimiftere, et toti alteri loco simul

se applicare; sicque motus ejus non erit

continuus. Heec Thomas in Summa de hoc,

an angelus moveatur.

Porro de hoc, An angelus suo motu per-

hoc

De transeat medium, ait in Scripto :

B sunt duse opiniones. Aliqui enim dicunt,

quod angelus transit de loco ad locum

non pertranseundo medium ; alii dicunt,

quod pertransit medium motu suo : atque

(ut credo) utrique secundum aliquid verum

dicunt. Nam dico, quod angelus potest

transire de loco ad locum ita quod

pertranseat omnia media, et potest esse

quod transeat de loco ad locum sine hoc

quod sit in aliquo mediorum, potest etiam

esse quod motu suo sit in aliquibus me-

diis, et in aliquibus non sit : cujus ratio

G sumitur ex preedictis. Essentia etenim an-

geli secundum se ab omni loco est abso-

luta, et non. definitur seu determinatur

ad locum nisi per suam operationem, secundum

quod terminatur ad operatum in

loco. Hinc quando operatur circa hunc

locum, potest ab essentia sua ex se inde-

terminata ad locum, imo indifferenti ad

omnia loca, quantum in ipsa est, egredi

operatio statim ad locum proximum vel

remotum ; nec operatio ad remotum seu

distans dependet ab operatione quae est

D ad rem proximam : unde secundum quod

habet aliquid operari vel in omnibus me-

diis locis,vel in aliquibus, aut in nullo, secundum

hoc potest pertransire omnia media,

aut quaedam -solum, seu nullum. H»c

Thomas in Scripto. — Concordare Petrus

videtur, qui de subilo angeli motu ponit

exemplum de illuminatione aeris, qui su-

bito illustratur.

De eadem qusestione scribit in Summa,

quaestione quinquagesima tertia : Motus art. 2.

angeli potest esse continuus, et non con-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!