18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

AN IN DEO SINT PLURES IDE.E, IMO ET OMNIUM QUiE COGNOSCIT 413

quo competit sibi esse. (Celera sicut in

verbis Udalrici). — Haec Thomas in Seripto,

Qui per omnia concordat in his Alberlo

et Udalrico, nisi quod dicit Plalonem non

posuisse ideas accidentium, cujus (sicut

jam patuit) Udalricus dicit oppositum.

Additque Thomas : Quamvis relationes

Dei ad creaturas, in creaturis fundentur

realiter ; tamen secundum rationem et in-

tellectum etiam sunt in Deo : intellectum

dico non tantum humanum, sed et ange-

licum ac divinum. Ideo quamvis creaturae

ab aeterno non fuerunt, tamen intellectus

divinus ab aeterno fuit intelligens essen-

tiam suam a creaturis diversimode imita-

bilem. Idcirco exstitit ab a3terno pluralilas

idearum in intellectu divino, non in natura

aut essentia Dei. Non enim eodem

modo est in Deo forma equi et vita : quoniam

forma equi non est in Deo nisi sicut

ratio intellecta; sed vita ac ratio vitae in

Deo est non solum ut intellecta, sed etiam

ut in natura Dei firmata.

Praeterea, in prima parte Summse, quin-

tadecima quaestione, pulchre declarat quo- C nisi in aliqua specie. Similiter quoque est

art. 2. modo sint plures ideae : In quolibet (in-

quiens) effectu ultimus finis proprie est

ab agente intentus : sicut ordo exercitus a

duce. Optimum autem in rebus exsistens,

est bonum ordinis universi, ut patet unde-

cimo Metaphysicae. Ordo igitur universi

est proprie a Deo intentus, et non per ac-

cidens proveniens secundum successionem

agentium, ut quidam dixerunt, dicentes

quod Deus non produxit nisi primam

intelligentiam per se, et alia secundario :

secundum quem errorem Deus non haberet

ideam nisi primi causati. Sed quum

ordo universi sit per se causatus et inten-

tus a Deo, oportet quod habeat ideam or-

dinis universi. Ratio autem totius haberi

non potest, nisi habeantur propriae ratio-

nes partium ejus : quemadmodum aedificator

rationem et similitudinem domus

concipere non valeret, nisi in mente ha-

beret rationem eorum ex quibus construi-

tur. In mente ergo divina sunt rationes

omnium partium universi.

A Denique omnium quae Deus coguoscit, art. 3.

ideam habet in se. Et sicut Plato dixit ideam

principium cognitionis rerum ac ge-

nerationis earum, ita ad utrumque se habet

prout in divina ponitur mente : atque

in quantum est principium factionis rerum,

potest vocari exemplar, et ad cognitionem

pertinet practicam; in quantum

vero est cognoscendi principium, recte ra-

tio appellatur, et potest etiam ad specula-

tivam pertinere scientiam. Itaque ut exemplar,

concernit ea quae aliquo tempore

B fiunt a Deo ; sed in quantum ratio, concernit

omnia quae noscuntur a Deo, quamvis

nunquam fiant, et respicit ea, quamvis

speculative sciuntur. Eorum enim quae

nec fuerunt nec sunt nec erunt, Deus

non habet practicam cognitionem, nisi virtualiter

tantum : ideo respectu eorum non

est idea in Deo in quantum idea significat

exemplar, sed in quantum est ratio. —

Genera quoque non possunt habere ideam

aliam ab idea speciei, prout idea designat

exemplar : quoniam genus nunquam fit

de accidentibus quae inseparabiliter con-

comitantur substantiam, quia haec simul

fiunt cum subjecto. Accidentia quae su-

perveniunt subjecto, specialem habent ide-

am. Artifex enim per formam domus facit

accidentia omnia quae comitantur domum

a sui principio ; sed ea quae superveni-

unt domui jam factae, sicut picturae, fa-

cit per aliam formam. Porro individua,

secundum Platonem, non habebant aliam

quam speciei ideam : tum quia singularia

D individuantur per materiam, quam (ut aliqui

dicunt) posuit increatam et concausam

ideae ; tum quia intentio naturae sistit

in speciebus, et particularia producit ut

in eis species conserventur. Verum pro-

videntia Dei non solum ad species, sed

ad individua etiam se extendit. — Haec

Thomas.

Contra quae objici posset quantum ad id

quod ait, ideo genera non habere aliam

ideam ab idea specierum, quoniam genus

nunquam fit nisi in aliqua specie. Nam et

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!