18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

32 1N LIBIUM I SENTENTIARUM. DIST. XVII I OU.EST. VI

quam majorem sumere quantitatem. Pro-

pterea secundum quod aliquid se habet

ad quantitatem, ita se habet ad augmen-

tum. Quantitas autem est duplex, videlicet

virtualis et dimensiva. Virtualis non est

ex suo genere quantitas. Non enim divi-

ditur divisione suae essentise, sed magni-

tudo ejus attenditur per respectum ad

divisibile aliquid extra vel multiplicabile,

quod est objectum vel actus virtutis. Ex

genere autem suo est forma accidentalis

in genere qualitatis, aut forma substantia-

lis, quse non est major aut minor. Hinc

augmentum secundum quantitatem virtu-

tis, non pertinet ad speciem motus quae

augmentatio appellatur, sed magis ad alte-

rationem :

sicque augentur caritas et alise

qualitates. — Porro quantitas dimensiva

convenit quibusdam per accidens : sicut

aibedini, quse dicitur quanta secundum

quantitatem superficiei. Unde non augetur

nisi per accidens. Per se autem convenit

corporibus, qua3 per se augentur. Quod

contingit dupliciter : quia interdum quod

suscipit majorem quantitatem movetur de

quantitate minori ad majorem ; aliquando

vero fit hoc sine motu ipsius quod auge-

tur : propter quod non quselibet pars ejus

augetur, sicut quselibet pars moti per se

movetur. Et hoc contingit quando efficitur

quantitas major per quantitatis additio-

nem :

sicut dum additur lignum ligno,

aut linea lineee. Unde hic est augmentum,

sed non motus augmenti. Verum quod

aliquid moveatur ad quantitatem majorem,

contingit dupliciter : primo sic, quod

quantitas sit per se terminus motus ; vel

quod terminum consequatur. Quumque

quantitas fuerit per se terminus motus,

oportet quod sit ibi additio ad totum et

ad quamlibet ejus partem, ita quod totum

augeatur et quselibet pars ipsius, ut est in

animali et planta : sicque proprie est motus

augmenti, et sic motus augmenti non

est nisi in habentibus nutritivam. Conse-

quitur autem quantitas terminum motus,

dum motus est ad formam quam conse-

quitur quantitas aliqua. Cuilibet etenim

A formae debetur quantitas determinata : et

quoniam non specificatur nisi ab eo quod

est per se terminus motus, ideo talis mo-

tus non vocatur per se motus augmenti,

sed generatio, si sit forma substantialis,

vel alteratio, si sit forma accidentalis.

Denique caritas dicitur augeri non quasi

subjectum augmenti, quum sit accidens,

sed quia per ipsam augmentum attendi-

tur : sicut et quantitas fertur augeri et

albedo variari, dum aliquid per quantitatem

augetur aut per albedinem variatur.

B Nec oportet si essentialiter augeatur, quod

destruatur. Dicitur namque secundum es-

sentiam suam moveri, dupliciter. Primo,

quia essentia est per se terminus motus :

sicque secundum essentiam moveri, est

essentiam amittere et corrumpi. Secundo,

quia est motus secundum aliquid conjunctum

essentiae quod est per se terminus

motus : quemadmodum aliquid dicitur moveri

essentialiter, quando secundum locum

movetur atque secundum suam essentiam

est in loco. Et sic essentiale augmentum

C vocatur quod est secundum quantitatem

consequentem essentiam, manente una et

eadem essentia sub quantitate diversa :

sive quantitas sit ipsa essentia rei, sicut

quantitas virtutis est idem cum ipsa vir-

tute, et tamen movetur per se (loquendo

secundum quantitatem) secundum majorem

et minorem perfectionem virtutis, nec

tunc per se secundum essentiam suam

movetur, quoniam retinet suum esse ; sive

quantitas sit aliud ab essentia, ut in corporali

augmento. Nec oportet quod omne

D quod movetur sit quantum, nisi loquendo

de motu naturali seu physico, qualis non

est animse motus. — Haec Thomas in

Scripto.

At vero in secunda secundae, quaestione

vicesima quarta : Caritas (inquit) viae po-

test augeri. Ex hoc namque dicimur via-

tores, quia tendimus in Deum, qui est

ultimus finis noster. In hac vero via tanto

magis procedimus, quanto plus Deo appropinquamus

: cui non appropinquamus

passibus corporis, sed affectibus mentis.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!