18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

AN VOLUNTAS DET SIT EFFECTIVA ET PROXIMA CAUSA RERUM 613

Insuper Albertus hic sciscitatur, Utrum A

voluntas Dei sit causa rerum necessaria

vel contingens. Yidetur quod non neces-

saria, quia sic non potuisset non facere

nec contingens, quoniam oinne contingens

est mutabile, atque ut ait Philosoplms, po-

test esse et non esse.

Ad hoc respondet Alberlus, quod divina

voluntas non est causa contingens, sed est

contingentis ac necessarii causa; estque

causa necessaria, loquendo de necessitate

immutabilitatis, qua? libertati non derogat,

non de necessitate coactionis aut obliga- B

tionis. Ha?c Albertus.

Verum ad hoc aliter respondet Richardus

: Quidam (inquiens) dicunt quod quorumdam

effectuum voluntas Dei non est

causa necessaria,quoniam voluit quod con-

tingenter evenirent, ideo pra?paravit eis

causas contingenter operantes ; sed respe-

ctu omnium effectuum ab ipsa immediate

procedentium, est necessaria causa, non

necessitate coactionis, sed immutabilita-

tis. Verum ista responsio videtur directe

esse contra articulum condemnatum. Si- C

quidem reverendus dominus Stephanus

episcopus Parisiensis excommunicavit istum

articulum, quod necesse est Deum

facere quidquid immediate fit ab eo ; et

dicit quod sit error, sive intelligatur de

necessitate coactionis, sive de necessitate

immutabilitatis : quia ponit impossibili-

tatem aliter faciendi. — Hinc mihi videtur

dicendum, quod voluntas Dei non est rerum

necessaria causa, quoniam quamvis

divinum velle secundum id quod est, sit

necessarium,tamen ordinatio productionis D

rerum ad ipsum velle Dei, contingens est.

Creatura? namque non habent essentialem

ordinationem ad Dei bonitatem : ideo

non oportet quod volendo se, velit et alia.

Unde secundo libro Cur Deus homo, ait

Anselmus :

Si Deus proponit se aliquid

immutabiliter facturum, quamvis quod

proponit non possit non esse futurum,

non tamen est in Deo ulla faciendi neces-

sitas aut non faciendi impossibilitas. Ha?c

Richardus.

Ha?c autem concordari posse videntur

ex his qua? Thomas respondel in prima

parte Summae, qua?stione nonadecima, ad

qua?stionem qua quaerit, utrum Deus de ai-t. 3.

necessilate velit quidquid vull. Ubi dis-

tinguit quemadmodum aliquid dicatur ne-

cessariuiu dnpliciter, puta : simpliciter, ut

hominem esse aniinal ; et ex suppositione,

ut Socratem sedere dum sedet, ita quod

simul utiiimque esse non valeat, utpote

quod simul sedeat et non sedeat. Nam et

ipse Albertus fatetur, quod Deus volendo

se, non de necessitate vult alia a se, abso-

lute simpliciterque loquendo, tamen ex

suppositione, videlicet dato quod ea velit,

et quod munduin creare disposuit. Videtur

itaque secundum mentem Alberti,Thoma?,

Udalrici, Petri, ^Egidii, et aliorum multo-

rum, dicendum, quod de necessitate velit

et creavit ea, loquendo de necessitate im-

mutabilitatis ex suppositione ; nec hoc vi-

detur contra mentem domini Stephani,

quia damnavit errorem dicentium, quod

absolula necessitate immutabilitatis crea-

verit Deus res ipsas.

Circa ha?c qua?rit Durandus,Utrum Deus

immediatius agat per voluntatem quam

per intellectum. Quocirca refert quorumdam

opinionem, dicentium quod per in-

tellectum immediatius attingat effectum,

quoniam agit per ideam,qua? est exemplar

effectus, et immediate imprimit ei formam

ad sui imitationem, quemadmodum

sigillum imprimit formam cera?. Idea quo-

que est factivum principium : ergo citius

prioritate natura? ac rationis imprimit si-

militudinem sui factura? quam volunfas,

quasi applicans eam. Deinde reprobat is-

ta, et dicit quod exemplar ut exemplar,

non est factivum et causale principium.

Propterea tenet, quod voluntas immedia-

tius operatur atque attingit effectum.— Et

verum reor, quod voluntas quantum ad

exsecutionem immediatius agat et prose-

quatur agentis propositum. Attaiuen repro-

batio illa non valet, quia ut patuit supra, dist.xxxvi,

ubi tractatum est de ideis, idea divina, se- P- 40i -Aels -

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!