18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XXV 191

est eis id quod est persona : ut sit talis intelligentia, Pater et Filius et Spiritus

Sanctus sunt tres personae, id est, sunt tres id habentes commune quod est per-

sona, id est, tres sunt quorum quisque est persona, id est essentia. Sed quomodo

juxta hanc intelligentiam dicetur, Alia est persona Patris, alia Filii ? Et hoc etiam

ita volunt intelligere, scilicet : alius est Pater, et alius est Filius, id tamen commune

habentes quod est persona. Et hoc confirmant auctoritate Augustini, qui in septimo

libro de Trinitate ait : Tres personas ejusdem essentiae, vel tres personas unam Aug.de th-

. nitato, lib.

essentiam dicimus; tres autem personas ex eadem essentia non dicimus, quasi vh, n. n.

aliud ibi sit quod essentia est, aliud quod persona est. Hac auctoritate et praemissis

conantur asserere, in praedictis locutionibus nomen personae essentiam significare.

Sed quid respondebunt ad id quod ipse Augustinus in libro de Fide ad Petrum idem, de

Fide ad Pedicit,

scilicet quod alius est Pater in persona sive personaliter, alius personaliter tmm, c. i,

n 5

Filius, alius personaliter Spiritus Sanctus ? Quomodo enim alius personaliter Pater,

alius personaliter Filius, alius personaliter Spiritus Sanctus, si in esse personam

omnino conveniunt, id est, si persona essentiae tantum intelligentiam facit? Ideo

nobis videtur aliter hoc posse dici congruentius, juxta catholicorum doctorum

auctoritates.

E. Quod hoc nomen, persona, tripliciter in Trinitate accipitur ; et hwc est

utilis et catholica doctrina de persona et personis.

Sciendum est igitur, quod hoc nomen, persona, multiplicem intelligentiam facit,

non unam tantum. Et ut Hilarius ait in libro quarto de Trinitate : Intelligentia Hiiar.de

dictorum ex causis est assumenda dicendi : quia non sermoni res, sed rei sermo Hb.^n.u.

subjectus est. Discernentes ergo dicendi causas, hujus nominis, scilicet persona,

significationem distinguimus, dicentes quod hoc nomen, scilicet persona, proprie

secundum substantiam dicitur, et essentiam significat, sicut supra ostendit Augu-

stinus quum dicitur : Deus est persona, Pater est persona. Quadam tamen necessi- Aug.deTri-

tate, ut supra dixit Augustinus, translatum est hoc nomen, ut pluraliter diceretur,

Tres personae, quum quaereretur quid tres, vel quid tria : ubi non significat

essentiam, id est naturam divinam, quae communis est tribus personis, sed subsi-

stentias, vel hypostases secundum Graecos. Graeci quippe, ut supra dixit Augustinus, iwd.n.8.

aliter accipiunt substantiam, id est hypostasim, aliter nos. Nos enim substantiam

dicimus essentiam sive naturam ; personas autem dicimus, sicut illi dicunt substan-

tias, id est hypostases. Si ergo nos ita accipimus personas ut illi accipiunt substan-

tias vel hypostases ; at illi aliter accipiunt hypostases quam nos substantiam : aliter

ergo nos accipimus personas quam substantiam. Quum ergo dicimus tres personas,

non ibi personae nomine essentiam significamus. Quid ergo dicimus ? Dicimus quia

tres personae sunt, id est tres substantiae *, scilicet tres entes : pro quo Graeci dicunt * a iuusub-

tres hypostases.

sistentiae

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!