18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

AN FILIUS SIT PATRI .EQUALIS IN POTESTATE ET OMNIPOTENTIA 119

vina? potentia? non attenditur per eom- A

parationem ad actum notionalem, sed

essentialem, tam interiorem, ut. est intelligere,

quam exteriorem, ut creare. Quoad

hos autem actus essentiales, una et eadem

atque sequalis est Patris Filiique potentia

sicut essentia. Heec Petrus.

Idem Richardus, qui addit : Tres

personse

aequales sunt in potentia et quantum

ad extensionem seu ambitum possibilium,

et quantum ad intensionem vigoris poten-

tiae. Posse autem generare, non esset pos-

se in Filio : quia ex hoc sequeretur eum B

non esse perfectum Filium, ut possit de-

clarari per ea quse dicta sunt supra, ubi

probata est trinitas personarum. Imo tan-

tae potentia? est in Filio posse genera-

ri, sicut in Patre posse generare. Haec

Richardus.

In his quoque Albertus, Udalricus alii-

que concordant, sicut et supra est alle-

gatum.

Unde et Bonaventura hic loquitur : Si

loquamur de potentia essentiali, quae est

respectu actus essentialis seu absoluti ad q

intra, ut intelligere, seu productionis ad

extra,ad nihil se extendit in Patre ad quod

non extendat se in Filio. Ideo quia aequa-

litas personarum consistit in potentia es-

sentiali, dicendum quod Pater et Filius

sunt sequipotentes quantum ad possibi-

lium extensionem. Et idem tenendum sem-

per de Spiritu Sancto. Similiter in perso-

nis divinis est potentia eeque intensa, quia

seque summa, aeque nobilis et immensa,

imo et numero una. Haec Bonaventura.

Praeterea Durandus hic scribit : Quum

potentia dicatur per comparationem ad

actum, divinorumque actuum quidam sint

essentiales aut extra transeuntes, quidam

notionales ; de potentia quae est respectu

actuum essentialium aut extra transeun-

tium, nulla est dubitatio quin per respectum

ad illos persona? divinae sunt aequipo-

tentes. Tota vero difficultas est de potentia

respectu actuum notionalium, an secundum

illam Filius seu Spiritus Sanctus sit

aequipotens Patri. Quocirca sunt tres modi

dicendi. Unus (el salis superficialis) est,

quod omnipotenlia dicitur respectu possi-

bilium lantum, utpote quae contradictionem

non implicant. : quae etsi quis non

possit, non ob hoc minus omnipotens per-

hibetur. Filium autem generare implicat,

utpote quod sit Filius et non sit Filius :

quia quum in divinis nequeant esse plu-

res patres pluresve filii, si Filius gene-

raret, jam esset Pater et non Filius, nisi

ponerentur plures filii, scilicet ipse et

natus ex eo : quod dici non potest. Idcirco

quamvis Filius non generet, non minus

consistit omnipotens. Sed ista positio fri-

vola esse videtur. Nam licet non posse ea

quee simpliciter implicant, non deroget

omnipotentiae ; tamen non posse ea quae

non implicant simpliciter, sed quoad istum

vel illum, derogat omnipotentise, quoniam

talia cadunt simpliciter sub ratione

possibilis : alioqui omne agens posset dici

omnipotens. Quodlibet enim agens potest

in omnia prseterquam in illa quorum non

habet potentiam : qua? implicant quantum

ad ipsum. Generare autem Filium in di-

vinis non implicat simpliciter : alioqui

nec Patri esset possibile. — Alius ergo

modus dicendi est, quod potentia gene-

randi non est relatio neque intrinsece

relationem includens, quamvis coexigat

eam, sed est divina essentia, quee potest

in omne quod rationem possibilis aut pro-

ductibilis habet; quumque in tribus per-

sonis sit eadem essentia, est quoque in

eis eadem omnipotentia, licet non sit in

eis relatio eadem : et propter hanc omni-

73 potentiam queelibet divina persona fer-

tur omnipotens, quamvis non possit ge-

nerare. Non enim ex hoc aliquis vocatur

omnipotens in divinis, quod habeat divinam

essentiam sub omni respectu in ea

fundabili : sic namque Pater non esset

omnipotens, qui non habet divinam essen-

tiam cum relatione filiationis. Sed ex hoc

solo persona omnipotens dicitur, quoniam

habet divinam essentiam, qua? est ipsa

omnipotentia. Porro generandi potentia ad

actum generationis explendum coexigit

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!