18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

586 LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XLIV

NUNC

DISTINCTIO XLIV

A. An Deus possit facere aliquid melius quam facit.

illud restat discutiendum, utrum melius aliquid possit facere quarn

facit. Solent enim illi scrutatores dicere, quod ea quae facit Deus. non potest

meliora facere : quia si posset facere et non faceret, invidus esset, et non

summe bonus. Et hoc ex simili adstruere conantur. Ait enim Augustinus in

Aug. nb. libro LXXXIII Quaestionum : Deus

quem genuit, quoniam meliorem se generare

Quastq.50. non potuit (nihil enim Deo melius), generare debuit aequalem. Si eniin voluit et non

potuit, infirmus est; si potuit et noluit, invidus. Ex quo confirmatur, aequalem

genuisse Filium. A simili volunt dicere, quod si potest Deus rem meliorem facere

quam facit, invidus est. Sed non valet hujus similitudinis inductio, quia Filium

genuit de substantia sua : ideoque si posset gignere aequalem et non gigneret,

invidus esset. Alia vero, quae non de substantia sua facit, meliora facere potest.

B. Qucestio qua illi arctantur.

Verum hic ab eis responderi deposco, cur dicant rem aliquam, sive etiam rerum

universitatem, in qua major consummatio expressa est, non posse esse meliorem

quam est : sive ideo quia summe bona est, ita ut nulla omnino boni perfectio ei

desit; siveideo quia majus bonuni quod ei deest, capere ipsa non valeat. Sed si

ita summe bona dicitur, ut nulla ei perfectio boni desit, jam creatura Creatori

aequatur. Si vero ideo non potest melior esse, quia bonum amplius, quod ei deest,

capere ipsa non valet, jam hoc ipsum non posse, defectionis est, non consumma-

tionis; et potest esse melior, si fiat capax melioris boni, quod ipse potest qui eam

fecit. Potest ergo Deus meliorem rem facere quam facit. Unde Augustinus super

i.i. .i e r,e- Genesim : Talem potuit Deus hominem fecisse, qui nec peccare posset nec vellet. Et

lUKxi.n.o! si talern fecisset, quis dubitat eum meliorem fuisse? — Ex praedictis constat, quod

potest Deus et alia facere quam facit, et quae facit, meliora ea facere quam facit.

C. Utrum alio vel meliori moclo possit facere quam facit.

Post haec considerandum est, utrum alio modo vel meliori quam facit, possit

ea facere quae facit. Si modus operationis ad sapientiam opilicis referatur, nec alius

nec melior modus esse potest. Non enim potest facere aliquid aliter vel melius

quain facit, id est alia sapientia vel majori sapientia : nihil enim sapientius potest

facere quam facit. Si vero referatur modus ad rem ipsam quam facit Deus, dicimus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!