18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XXIII 153

essentiam, id est tres hypostases unam olciav, quemadmodum nos dicimus tres

personas unam essentiam vel substantiam : quanquam et illi si vellent, sicut di- Aug.de th-

cunt tres substantias, tres hypostases, possent dicere tres personas, tria TupocrwTua. vu,c.m.ii!

Illud autem maluerunt dicere, quia fortasse secundum linguae suae consuetudinem

aptius dicitur.

I. Quod in Trinitate non est diversitas, nec singularitas vel solitudo, sed

unitas et trinitas, et distinctio et identitas.

Jam sufficienter, ut puto, ostensum est, qua necessitate dicamus tres personas,

et quare non similiter tres deos vel essentias : quia scilicet in altero obviat Scriptu-

ra, in altero diversitatis intelligentia, quia ibi nulla penitus est diversitas, sicut nec

singularitas vel solitudo, sed unitas et trinitas. Unde Augustinus in libro septimo

de Trinitate ait : Humana inopia quaerens quid diceret tria, dixit tres personas vel iwd. n. 9.

substantias. Quibus nominibus non diversitatem voluit intelligi, sed singularitatem

noluit : ut non solum ibi unitas intelligatur ex eo quod dicitur una essentia, sed

trinitas ex eo quod dicuntur tres personae. Hilarius quoque in libro septimo de

Trinitate ait : Dominus dicit : Qui videt me, videt et Patrem. Quum hoc dicitur, Hiiar. dc

excluditur singularitas atque unici, id est solitarii, intelligentia. Nam nec solita- Hb. Vu, 'n.

rium sermo significat, et indifferentem tamen naturam professio docet. Visus est '^

/o B iX1Y)

enim in Filio Pater per naturae unitam similitudinem. Unum sunt enim natus et

generans : unum sunt, neque unus. Non itaque solitarius Filius est, nec singularis,

nec dispar. Item in eodem : Sicut in Patre et Filio credere duos deos impium est, Hiiar. o . P

ita Patrem et Filium singularem Deum prsedicare sacrilegum est. Nihil in his

novum, nihil diversum, nihil alienum, nihil separabile est. De hoc etiam Augusti-

nus in libro Quaestionum veteris ac novas legis ait : Unus

est Deus, sed non singu- Aug.Quaest.

laris. Item Ambrosius in libro de Trinitate ait : Quod unius est substantise, separari Quaest.122!

non potest ; et si non sit singularitatis sed unitatis Deus, unus quum dicitur, ne- Fidead^Gra-

quaquam Deitatis trinitatem excludit : et ideo non quod singularitatis, sed quod n^-iib.u'

unitatis est praedicatur. Ecce ex praedictis ostenditur, quia nec singularis, nec di-

versus, nec unicus vel solitarius confitendus est Deus : quia singularitas vel solitudo

personarum pluralitatem excludit, et diversitas unitatem essentiae tollit. Diversitas

inducit separationem Divinitatis, singularitas adimit distinctionem Trinitatis. Ideo

Ambrosius in secundo libro de Trinitate ait : Non

tas; nec juxta Sabellianos, Patrem Filiumque confundens ;

9 '

n- 18-

est diversa nec singularis aequali- iwd.iib.n,

nec juxta Arianos, Patrem

Filiumque secernens. Pater enim et Filius distinctionem habent, separationem vero

non habent. Item in eodem : Pater et Filius divinitate sunt unum ; nec est ibi iwd. iib. 1,

substantiae differentia, nec ulla diversitas :

n

alioqui quomodo unum Deum dicimus ?

18 19.

diversitas enim plures facit. Constat ergo ex prsedictis, quia in Trinitate nulla est

diversitas. Si tamen aliquando in Scriptura invenitur dictum, tres diversae personae,

et hujusmodi, diversas dicit distinctas.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!