18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

562 IX LlIiRUM I SENTENTIARUM. — DIST. XLII ; QU.EST. I

co omnipotens sit, quoniam potesl cuncta

possibilia natura? creata» : quia

divina po-

tentia se ad plura extendit. Relinquitur

ergo quod vocetur omnipotens quoniam

potest omnia possibilia absolute : quod

est alter modus dicendi possibile. Dicilur

autem aliquid possibile vel impossibile

absolute, ex habitudine terminorum : possibile

quidera, quoniain praedicatum non

repugnat subjecto, ul Socratem sedere

impossibile vero absolule, quia praedicatum

subjeclo repugnat omnino, ul hominem

esse asinum. — Insuper advertendum.quod

quum unumquodque agens agat

simile sibi, unicuique activae potentiae cor-

reepondet possibile ut objectum proprium,

secundum rationem illins actus in

quo fundatur activa potentia : sicut po-

tentia calefactiva refertur ad omne cale-

factibile tanquam ad proprium suum objectum.

Esse autem divinum, super quod

fundatur ratio divina? potentiae, est esse

infinitum, non limitatum ad aliquod genus

entis, sed praehabens in se totius esse per-

fectionem. Hinc quidquid potest habere

rationem entis, continetur sub possibili-

bus absolutis quorum respectu Deus no-

minatur omnipotens. Nihil vero opponitur

rationi entis nisi non ens : hoc ergo re-

pugnat rationi possibilis absoluti subditi

divina? potentia?, quod implicat in se esse

et non esse simul. Et hoc omnipotentiae

Dei non subest, non ex imperfectione om-

nipotentia?, sed ex infactibilitate, incapaci-

tate impossibilitateque rei qua? non potest

habere rationem factibilis neque possibi-

lis. QusBCumque ergo conlradictionem non

implicant, Dcus polest. Ea vero qua? con-

tradictionem implicant, sub divina omni-

potentia non continentur.quia non possunt

habere possibilium rationem. Convenien-

tius tamen dicuntur talia contradictionem

iinplicantia non posse fieri, quam quod

Deus dicatur ea non facere posse, etc. Haec

Thomas ibi.

Ex quibus patet responsio quaestionis

art. 4. qua quaeritur, utrum Deus possil facere

quod praeterita non fuerint, et virginita-

A tem reparare amissam. Siquidem pra?ter-

ila non fuisse, implicat contradictionem,

ut paluit, elc. Hinc contra Faustum lo-

quilur Auguslinus : Quisquis dicit, Si Deus

omnipotens est, faciat ut qua? facta sunt

non fuerint ; non videt hoc se dicere, Si

omnipotens est, faciat ut ea qua? vera

sunt, eo ipso quod vera sunt, falsa sint.

Philosophus quoque sexto Ethicorum : Hoc

solo privatur Deus, ingenila (id est non

facta) facere qua? sunt facta. Consimiliter

omnem corruptionem mentis et corporis

B potest Deus auferre a muliere corrupta

sed hoc ab ea removere non potest, quod

non fuerit corrupta, sicut nec ab alio

Iransgressore, quod non sit transgressus.

Ha?c ibidem.

Prseterea de ista materia scribit diffuse

in Summa contra gentiles, libro secundo,

per diversa capitula : Unumquodque, in-

quit, agit secundum quod est actu; Deus

autem est purus actus : ideo convenit ei

omnia agere et movere, non fieri neque

moveri. Quunxiue sit simplicissimus et

C per essenliam operans, substantialiterque

perfectus et independens, constat quod

ejus potentia non sit nisi sua essentia. —

Amplius, omnis virtus perfecta ad omnia

se extendit ad quae se potest extendere

finis per se propriusque effectus : quemadmodum

ars eedificativa si sit perfecta,

se extendit ad omnia quse rationem domus

seu a?dificii queunt habere. Divina autem

potentia est per se causa essendi, et esse

est proprius ejus effectus. Ideo omnia po-

test quibus essendi ratio non repugnat : et

D hoc est esse omuipotenlem. — Rursus,

omni passivae potentia? correspondet ac-

tiva potentia. In potentia autem passiva

entis creabilis seu creati, est omne quod

enti creato non repugnat : ergo omnia illa

potest Deus efficere.

Verum quum potentia Dei sit pure acti-

va et omnino perfecta, ideo non potest

quae sunt passiva? potentia? et imperfectionem

includunt, ita quod immediate egre-

diantur ab ipso tales actiones, vel in ipso

recipiantur hujusmodi passiones. Et quo-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!