18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

294 LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XXX

accidit Deo. Et ut omnis amoveatur controversia, certe ut tuus dominus esset vel

meus, qui modo esse ccepimus, ex tempore habuit. Quomodo ergo ohtinebimus,

nihil secundum accidens dici Deum ? nisi quia ipsius naturae nihil accidit quo mu-

tetur : ut ea sint accidentia relativa, qure cum aliqua mutatione rerum de quibus

dicuntur, accidunt, sicut amicus relative dicitur. Non enim amicus esse incipit, nisi

quum amare cceperit : fit ergo aliqua mutatio voluntatis, ut amicus dicatur. Nummus

vero, quum dicitur pretium, relative dicitur ; nec tamen mutatus est quum

esse ccepit pretium, nec quum dicitur pignus, et hujusmodi. Si ergo nummus potest

* sine uiia nulla * sui mutatione toties dici relative, ut neque quum incipit dici neque quum

desinit, aliquid in ejus natura vel forma qua nummus est, mutationis fiat : quanto

facilius de illa incommutabili Dei substantia debemus accipere, quod ita dicatur

relative aliquid ad creaturam, ut quamvis temporaliter incipiat dici, non tamen

ipsi substantise Dei accidisse aliquid intelligatur, sed illi creaturae ad quam dicitur ?

Ps. xlv, 2. Qualiter etiam refugium nostrum dicitur. Refugium enim nostrum dicitur Deus

relative : ad nos enim refertur, et tunc refugium nostrum fit, quum ad eum refugi-

mus. Numquid tunc fit aliquid in ejus natura, quod antequam refugeremus ad eum

non erat? In nobis ergo fit aliqua mutatio, qui ad eum refugiendo efficimur me-

liores; in illo autem nulla. Sic et pater noster esse incipit, quum per ejus gratiam

joann. i,i2. regeneramur, qui dedit nobis potestatem filios Dei fieri. Substantia ergo nostra

mutatur in melius, quum filii ejus efficimur. Similiter et ille pater noster esse

incipit, sed nulla suse commutatione substantise. Quod ergo temporaliter dici incipit

Deus quod antea non dicebatur, manifestum est relative dici : non

tamen secundum

accidens Dei, quod aliquid ei acciderit, sed plane secundum accidens ejus ad quod

dici aliquid Deus incipit relative.

Ex his aperte ostenditur, quod quasdam de Deo temporaliter dicuntur relative ad

creaturas sine mutatione Deitatis, sed non sine mutatione creaturae : et ita accidens

est in creatura, non in Greatore. Et appellatio qua creatura dicitur relative ad Grea-

torem, relativa est, et relationem notat quae est in ipsa creatura; appellatio vero

illa qua Greator relative dicitur ad creaturam, relativa quidem est, sed nullam notat

relationem quae sit in Creatore.

C. Hic solvitur qucestio qua quoerehatur , utrum Spiritus Sanctus dicatur

datum relative ad se, quum ipse det se.

cf. dist. Hic potest solvi quaestio superius proposita, ubi quserebatur, quum Spiritus

xviii M.

Sanctus datum dicatur vel donatum (quod autem datur, refertur et ad eum qui dat,

et ad illum cui datur), et quum Spiritus Sanctus det se ipsum, utrum ad se ipsum

relative dicatur, quum dicitur dari vel donari. Gui qusestioni respondentes, dicimus

Spiritum Sanctum dici datum vel donatum relative et ad dantem et ad illum cui

datur. Dans autem sive donator, est Pater cum Filio et Spiritu Sancto. Nec tamen

dicimus Spiritum Sanctum referri ad se ; sed appellatio dati vel donati refertur et

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!