18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XXXV 377

DISTINCTIO XXXV

A. De quibusdam quce secundum substantiam de Deo dicuntur, quce spe-

cialem efftagitant tractatum, scilicet : de scientia, et prcescientia, et

providentia, et dispositione, prcedestinatione, voluntate, et potentia.

UUMQUE supra disseruerimus ac plura dixerimus de his quae communiter cy. dist.

secundum substantiam de Deo dicuntur, eorum tamen quaedam specialem SJ, etc!

efflagitant tractatum : de quibus modo tractandum est, id est de scientia,

praescientia, providentia, dispositione, praedestinatione, voluntate, et potentia.

Sciendum est ergo, quod sapientia vel scientia Dei quum sit una et simplex,

tamen propter varios rerum status et diversos effectus, plura ac diversa sortitur

nomina. Dicitur enim non tantum scientia, sed etiam praescientia vel praevidentia,

dispositio, praedestinatio, et providentia. Et est praescientia sive praevidentia non de

futuris tantum, sed de omnibus, de bonis scilicet et de malis; dispositio vero de

faciendis ; praedestinatio de omnibus salvandis, et de omnibus bonis quibus * et

hic liberantur, et in futuro coronabuntur : prgedestinavit enim Deus ab aeterno

homines ad bona eligendo, et praedestinavit eis bona praeparando. Quod homines

praedestinavit, Apostolus ostendit, dicens : Praedestinavit quos praescivit fieri con- Bom. vm,

29

formes lmaginis Filii sui ; et alibi : Elegit nos ante mundi constitutionem, ut E P hes.i,i.

essemus sancti et immaculati. Quod autem bona eis prasparaverit, propheta Isaias

ostendit, dicens : Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti diligentibus /s. lxiv, 6.

vel exspectantibus te. Ergo ab aeterno pra^destinavit quosdam futuros bonos et

beatos, id est, elegit ut essent boni et beati ; et bona eis praadestinavit, id est,

praeparavit. Providentia autem est gubernandorum :

quae utique eodem modo vide-

tur accipi quo dispositio. Interdum tamen providentia accipitur pro praescientia.

Sapientia vero vel scientia de omnibus est, scilicet bonis et malis, et de praesenti-

bus, praeteritis et futuris : et non tantum de temporalibus, sed etiam de aeternis. Non

enim ita scit Deus ista temporalia, ut se ipsum nesciat ; sed ipse solus se ipsum

perfecte novit, cujus scientias comparatione omnis creaturae scientia imperfecta est.

B. Utrum scientia vel prcescientia vel dispositio vel prcedestinatio

potuerit esse in Deo, si nulla fuissent futura.

Hic considerari oportet, utrum scientia vel prasscientia vel dispositio vel prae-

destinatio potuerit esse in Deo, si nulla fuissent futura. Quum enim praescientia sit

futurorum, et dispositio faciendorum, et praedestinatio salvandorum, si nulla essent

* qui

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!