18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

150 LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XXIII

liter, non singulariter, in summa accipitur. Dicimus enim, Pater est persona,

Filius est persona, Spiritus Sanctus est persona : et hoc secundum substantiam

dicitur. Nec tamen dicitur, Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt una per-

sona, sed, tres personae. Hoc ergo nomen excipitur a praedicta regula nominum

quae secundum substantiam de Deo dicuntur : quia quum hoc ad se dicatur

et secundum substantiam, pluraliter tamen, non singulariter, in summa

accipitur.

B. Auctoritas quod persona ad se dicatur et secundum substantiam.

Quod autem persona secundum substantiam dicatur, Augustinus ostendit in

est aliud Deo esse, aliud personam esse,

Aug.de Tri- septimo libro de Trinitate, dicens : Non

a e,

vM, c 6.

lib

sed omnino idem. Item : In hac Trinitate quum dicimus personam Patris, non

aliud dicimus quam substantiam Patris. Quocirca ut substantia Patris ipse Pater

est, non quo Pater est, sed quo est; ita et persona Patris non aliud quam ipse

Pater est. Ad se quippe dicitur persona, non ad Filium vel Spiritum Sanctum :

sicut ad se Deus dicitur, et magnus, et bonus, et justus, et hujusmodi. Et quemadmodum

hoc illi est esse quod Deum esse, quod magnum esse, quod bonum esse;

ita hoc est illi esse quod personam esse. Ecce expresse habes quod persona secundum

substantiam dicitur, ut quum dicitur, Pater est persona, hic sit sensus : Pater

est divina essentia. Similiter quum dicitur, Filius est persona, Spiritus Sanctus est

persona, id est essentia divina.

C. Cur Pater et Filius et Spiritus Sanctus non dicantur una persona,

ut una substantia et unus Deus.

Ideo oritur hic quaestio difficilis quidem, sed non inutilis, qua quseritur, cur non

dicantur hi tres una persona, sicut una essentia et unus Deus. Quam quaestionem

Augustinus diligenter tractat atque congrue explicat in septimo libro de Trinitate,

ibidcm. ita dicens : Gur non haec tria simul unam personam dicimus, sicut unam essentiam

et unum Deum, sed dicimus tres personas, quum tamen tres deos aut tres essentias

non dicamus? Quia volumus vel unum aliquod vocabulum servare huic significa-

tioni qua intelligitur Trinitas, ne omnino taceamus interrogati quid tres essent,

ibid.iib.v, quum tres esse fateamur. Quum ergo quseritur quid tres, ut ait Augustinus in libro

quinto de Trinitate, magna prorsus inopia humanum laborat eloquium. Dictum est

tamen, tres personae : non

ut illud diceretur, sed ne taceretur omnino. Non enim

rei ineffabilis eminentia hoc vocabulo explicari valet. Ecce ostendit qua necessitate

dicatur pluraliter, personae, videlicet ut hoc uno nomine quserentibus de tribus

respondeamus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!