18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XXVI 195

DISTINCTIO XXVI

A. De proprietatibus personarum ; et prius de hoc

nomine, hypostasis.

H% TUNG

de proprietatibus personarum, quas frequenter in hoc tractatu commemoravimus,

aliquid loqui nos oportet. Sed primum audiamus quid de hoc

X. 1 nomine, hypostasis, Hieronymus dicit. Ait enim sub hoc nomine venenum

latere. Sed hoc dicit secundum .quod hasretici eo utebantur ut simplices seducerent,

scilicet pro persona et pro essentia : ut sive diceretur una tantum hypostasis, sive

tres, minus peritos ad inconveniens deducerent, quum non erat hoc nomen ita apud

Catholicos vulgatum nec ita ejus significatio determinata ut modo. Et ideo Hie-

ronymus dicit hoc nomine non utendum fore sine distinctione vel expositione,

tunc scilicet quando cum haereticis contendebatur, ita scribens de fide catholica

Ab Arianorum prsesule * hypostaseon novellum nomen Hieron.

ad Damasum Papam :

a me homine Romano exigitur. Interrogamus, quid tres hypostases arbitrentur in- n.T,^.'

telligi. Tres personas subsistentes, aiunt. Respondemus, nos ita credere. Non * prole

sufficit eis sensus. Ipsum nomen efflagitant, quia nescio quid veneni in syllabis

latet. Glamamus :

Si quis tres hypostases, id est tres subsistentes personas, non

confitetur, anathema sit. Si quis autem hypostasim ouaiav intelligens, non tribus

personis unam hypostasim indicit, alienus a Ghristo est :

qui scilicet tres hypostases

dicens, sub nomine pietatis tres naturas conatur asserere. Sufficiat nobis dicere

unam substantiam et tres personas perfectas sequales; taceamus tres hypostases,

si placet. Nomen hoc non bonae suspicionis est, quum in eodem verbo sensus dis-

sentiunt. Aut si rectum putatis tres hypostases cum interpretationibus suis debere

nos dicere, non negamus. Sed mihi credite, venenum sub melle latet. Transfigurat n cor.x.,

enim se angelus Satanae in angelum lucis. His verbis non negat utendum esse

nomine hypostasis, sed haereticos eo prave usos ostendit, contra quos cautela opus

erat in distinctione significationis : alioqui sibi contradiceret, qui supra tres hypo-

stases confitetur.

B. De proprietatibus personarum, et de nominibus earum relativis.

Jam de proprietatibus personarum videamus, quae etiam notiones sive relationes

in Scriptura plerumque dicuntur in illa sancta Trinitate : quse ideo a nobis repeti-

tur, ut cordi nostro tenacius infigatur. Ait Augustinus in libro de Fide ad Petrum :

Aliud est genuisse quam natum esse, aliudque est procedere quam genuisse vel Aug.de Pide

ad Penatum

esse. Unde manifestum est, quod alius est Pater, alius Filius, alius Spintus trum,n.6,7.

14

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!