18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

AN IN DIVINIS PONENDjE SINT RELATIViE PROPRIETATES, ETC. 201

non est aliquod entium genus, nec aliquid A alterius relationis extremum. Ipsa namque

in rerum natura, sed solum quidam re-

spectus respersus in omnibus entibus, et

quod relationes sunt de intentionibus se-

cundis, quse non habent esse nisi in ani-

ma. Quorum opinioni consentire videtur

etiam Porretanorum opinio. Sed hoc falsum

est, quia quod est tantum ens in

anima, non est in aliquo genere determi-

nato. — Hinc distinguendum est inter

relationes. Quaedam enim sunt quse ha-

bent aliquod fundamentum in re super

quod esse earum fundatur, sicut sequalitas

super quantitatem : et illa? sunt relationes

reales. Alia? sunt relationes qua? non ha-

bent fundamentum in re de qua dicuntur,

sicut dextrum et sinistrum in illis in qui-

bus non sunt determinata? illse positio-

nes secundum naturam sicut determinata?

sunt in partibus animalis : in quibus istae

relationes realiter sunt, quia fundantur

in diversis naturalibus viribus determinatarum

partium ; in aliis vero non sunt

nisi secundum rationem habitudinis unius

ad alterum, idcirco in eis sunt relationes

rationis. Et hoc, scilicet quod sunt rela-

tiones rationis, contingit quatuor modis.

Primo, ut tactum est, quando relatio non

habet fundamentum in rei natura super

quod fundetur. Unde contingit quod relatio

quandoque realiter est in uno, et non

in alio : quia in uno habet motum quemdam

supra quem fundatur, quem non ha-

bet in alio ; ut est in omnibus relationibus

quibus Creator refertur ad creaturam,qua?

realiter sunt in creaturis, non in Deo.

Secundo, quando relatio non habet realem

diversitatem inter extrema, sicut relatio

identitatis : idcirco nil ponit secundum

rem, sed solum secundum rationem, ut

quum dicitur, Idem eidem idem. Tertio,

quando designatur relatio aliqua entis ad

non ens, ut quum dicitur, Nos sumus

priores futuris : qua? prioritas non est

realis relatio, sed rationis, quia realis re-

latio exigit utrumque extremorum in ac-

tu. Quarto, quando ponitur relatio rela-

tionis, videlicet quando una relatio est

relatio per se ipsam refertur, non per

aliam relationem. Et duos ultimos modos

hos ponit Avicenna. Duo vero primi modi

eliciuntur ex verbis Philosophi. Quum er-

go ista? relationes, paternilas et filiatio,

fundamentum habeant in re, videlicet naturam

qua? communicatur, et ejus communicationem

per generationem ; constat

quod realiter sunt in Deo : tamen propter

Dei simpiicitatem sunt idem realiter cum

personis in quibus sunt, et propter veri-

B tatem relationum oportet quod alio modo

seu diversimode designentur.

Primi igitur, utpote Porretani, attenden-

tes in relationibus solum quod ad alterum

sunt, et non fundamentum quod habent

in re, dixerunt relationes esse adsisten-

tes, quasi ex habitudine alterius adveni-

entes. Secundi autem, videntes fundamentum

rei, et simplicem esse Deum, dixerunt

relationes non esse in personis, sed esse

ipsas personas.Tertii,considerantes utrum-

que, dixerunt quod sunt in personis pro-

C pter veram rationem relationis, et quod

tamen sunt ipsa? persona? propter simplicitatem

divina? natura? : quemadmodum

deitas, bonitas, sapientia, sunt in Deo, et

tamen sunt ipsemet Deus. — Hinc quod

in libro de Trinitate ait Boetius, quod acl

aliquid non prsedicatur, intelligendum est

in quantum est ad alterum, non prout

ponit aliquid in suo subjecto. — Heec Thomas

m Scripto.

Prseterea de hac re Thomas loquitur in

prima parte Summse, qusestione vicesima

in his qua? sunt ad aliquid,

D octava : Solum

invenitur aliquid secundum rationem tan-

tum. In aliis namque generibus signifi-

catur aliquid absolute ac positive ; ad aliquid

vero secundum propriam rationem

dicit solum respectum ad aliud. Qui re-

spectus interdum est in ipsa rerum na-

tura, quando videlicet aliqua? res secundum

naturam sunt ad invicem ordinata?,

et inclinationem mutuam habent : et tales

relationes oportet esse reales; sicut in corpore

gravi est ordo ac inclinatio ad locum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!