18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XIX 93

persona. Particulare autem dicitur, non quod partem naturae habet, sed particulare

numero : ut atomus, id est individuum. Numero enim et non natura differre videntur

hypostases. Item in eodem :

Substantia significat communem et circumplectivam Damasc.

speciem homoideon (id est similium specie) hypostaseon (id est personarum), utputa tud.tbZ,

Deus, homo. Hypostasis autem individuum demonstrat, scilicet Patrem, et Filium, c '

et Spiritum Sanctum, Petrum,Paulum, et hujusmodi. Ecce aperte dicit substantiam

esse universale, hypostasim vero particulare ; et quod Deus est species, ut homo,

et quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt individua, sicut Petrus et Paulus,

eo quod numero differunt. Qu.se prsemissse sententise Augustini penitus contradicere

videntur. Quid ergo dicemus ad hsec ? Hoc utique dicere possumus atque debemus,

quod ea quae Augustinus tradidit superius, sine omni haesitatione tenenda sunt.

0. Quod sane possunt intelligi quoe Joannes dicit, et quomodo, ostendit.

Haec autem quae hic dicuntur, licet in sermonis superficie aliquid a fide alienum

resonare videantur, sane tamen intelligi queunt, piumque lectorem atque intellecto-

rem plurimum efflagitant. In quorum explanatione mallem silens alios audire, quam

loquendo malevolis detrahendi occasionem prsestare. Videtur tamen mihi ita posse

accipi, quum ait : Substantia est commune, et hypostasis est particulare. Non ita

haec accepit, quum de Deo dicantur, ut accipiuntur in philosophica disciplina ; sed

per similitudinem eorum quae a philosophis dicuntur, locutus est : ut sicut ibi

commune vel universale dicitur quod praedicatur de pluribus, particulare vero vel

individuum, quod de uno solo ; ita hic essentia divina dicta est universale, quia de

omnibus personis simul et de singulis separatim dicitur, particulare vero, singula

quaelibet personarum, quia nec de aliis communiter nec de aliqua aliarum singu-

lariter prsedicatur. Propter similitudinem ergo praedicationis, substantiam Dei dixit

universale, et personas, particularia vel individua. Propter hoc idem etiam eamdem

divinam essentiam dixit esse speciem communem et circumplectivam similium

specie personarum :

quia sicut hsec species, homo, de suis prsedicatur individuis,

velut de Petro et Paulo, et de aliis, nec ista specie differunt, sed conveniunt per

omnia ;

ita Deus de tribus prsedicatur personis, quae in divinitate non differunt, sed

per omnia conveniunt. Hanc ergo similitudinem inter res sempiternas et res tempo-

rales perpendens Joannes, universalitatis et particularitatis nomina, quae rebus

temporalibus proprie conveniunt, ad res aeternas transtulit. Augustinus vero majo-

rem videns dissimilitudinem quam similitudinem inter res prsedictas, ab excellentia

Trinitatis praedicta nomina removit.

P. Ex quo sensu dixerit personas differre numero.

Quod autem Joannes dicit hypostases differre numero, non natura : in eo quod

non differre natura ait, verissime et sine ullo scrupulo loquitur; quod vero dicit

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!