18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

148 I.\ LIBIIUM I SENTENTIARBM. DIST. XXII ; QU^ST. IV

taliter vero seu velut materialiter, insi-

nuant potestatem divinam.

Consequenter addit Durandus : Alia sunt

nomina quae de suo principali significato

non designant habitudinem Dei ad crea-

turas, sed fundamentum habitudinis talis,

quamvis eain dent intelligere, ut creator.

— Hoc quoque verbuin Durandi videtur

Thomae aliisque quibusdam contrariari,dicentibus

quod dominus et creator, eodem

modo dicant relationem rationis in Deo, et

ex tempore ei conveniant. Verum ut dixi,

istud in quid nominis stat.

Addit consequenter Durandus : Quaestio

ista, utrum nomina dicla de Deo dicantur

de eo secundum substantiam, intelligi po-

test dupliciter. Primo, an nomina talia

dicta de Deo prsedicent ejus essentiam :

et

quantum ad hoc, dicendum quod imo. Om-

nes namque perfectiones quae in creatu-

ris sunt partialiter et divisim, in Deo sunt

simpliciter et perfecte : ideo nomina illa

in Deo solam dicunt essentiam, non ali-

quid superadditum ei. Secundo, quaestio

polest ita intelligi, dato quod nomina talia

dicant divinam essentiam, an dicant eam

substantialiter, ut sit qusestio de modo

dicendi, non de re. Ad quod dicendum,

quod quaedam sic, et quaedam non : quoniam

licet in divinis omnia prsedicata es-

sentialia sint unum realiter, tamen differunt

ratione : quae ratio variatur secundum

omnia genera praedicamentorum.Nam quaedam

significant ac praedicant per modum

substantia?, ut Deus; quaedam per medum

quantitatis, ut magnus ; et ita de aliis. Tamen

haec omnia in divinis transeunt in

substantiam, substantialiterque dicuntur

praeter id quod dicitur relative ad intra :

quamvis etenim Deus sine quantitate sit

magnus, et sine qualitate bonus; non tamen

sine relatione est Pater. Heec Du-

raudus.

Verum ut ista clarius elucescant, mo-

venda est jam qusestio quam Scotus hic

movet, interrogans utrum Deus nominabilis

sit a nobis vialoribus aliquo nomine

significante divinam essentiam, Kl respon-

A det : Sicut Deus a nobis potest intelligi,

ita potesl et nominari. Ideo sicut diversi

diversimode sentiunt de cognitione Dei ab

intellectu viatoris, sic et diversimode opi-

nanlur de possibilitate nominandi eum. Et

qui negant communem conceptum univocum

Deo et creaturis, ponuntque duos

conceplus analogos, quorum alter, qui est

creaturae, attribuitur alteri, qui est Dei,

per analogiam, dicunt consequenter quod

Deus est nominabilis a viatore nomine

exprimente analogum illum conceptum.

B Sed quidquid sit de hoc, verisimile est

Deum posse nominari a viatore per nomina

multa imposita ad significandum Deum

in communi, quia sic naturaliter concipi

potest a viatore. Vel si verum est quod

Deus distinctius potest significari quam

concipi, potest Deus nominari a viatore

nomine significante distincte essentiam,

ut dicunt Hebraei de nomine tetragram-

maton. Haec Scotus.

Verum de hac materia dictum est ple-

nius supra distinctione tertia. Praeallegatae

C sunt etiam auctoritates S. Dionysii et Damasceni,

quod si quis videtur sibi Deum

intellexisse, non ipsum vidit nec intelle- Dionys

xit, sed aliquid eorum quae circa ipsum Epist - '•

sunt, vel ab ipso, id est suorum effectuum.

Unde Richardus atque Durandus hic

dicunt, quod Deum in vita hac intelligere

possumus solum quodam generali et con-

fuso conceptu. — Quid vero super his

aestimem sentiendum, supra distinctione

tertia (si bene recordor) scripsi. Etenim

certum est quod multae descriptiones den-

D tur de Deo et multi conceptus apprehendantur

a nobis de eo quae sibi conveniunt

soli, et in quibus distincte significatur :

sicut quum dicitur purus actus, infinita

potestas, ens omnifarie universaliterque

perfectum. Verumtamen per hujusmodi

descriptiones et conceptus non cognoscitur

in hac vita intuitive, quantum ad quid

est, sed solum quantum ad quia est; et si

quantum ad quid est, hoc est valde tenuiter

v\ penitus imperfecte. Nihilo minus

ad cognilionem inluitivam perfectam, per

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!