18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

AN DEUS POSSIT PRODUCERE ALIQUOD INFINITUM MAGNITUDINE AUT MULTITUDINE 581

Quod sic videtur. Primo, quia de ratione A decet neque possibile est, effectum Crca-

quantitatis continuse est aliquam extensionem

habere : ergo quo aliquid grandius

est atque extensius, eo plus sibi convenit

ratio quantitatis : corpori ergo infinito

maxime competit. — Secundo, quidquid

contradictionem non implicat, Deo possi-

bile est : sed esse corpus mole infinitum,

non implicat.

Similiter quod esse valeat multitudo ac-

tu infinita, sic persuadetur : Species rerum,

saltem generabilium et corruptibilium,

communicabiles sunt individuis infinitis; B

continuum quoque divisibile est in partes

infinitas.Hujusmodi ergo potentise possunt

ad actum reduci, et inconveniens nullum

sequetur. — Item, infinita? sunt species figurarum

et numerorum. Rursus, secundum

Avicennam et Algazelem, in his quse non

sunt essentialiter subordinata, nil prohibet

esse multitudinem actualiter infinitam.

Ad hsec duo Bonaventura una respon-

sione respondet :

Infinitum actu Deus nec

facit nec facere potest, quia nec convenit C

sibi nec creaturse. Sibi, inquam, non convenit,

quia quum sit summe bonus, non

potest facere nisi bonum : ergo non nisi

rem ad se ordinatam. Quumque ordo prsesupponat

numerum, et numerus mensu-

ram, quia non ordinantur ad aliquid nisi

numerata, nec numerantur nisi limitata;

Sa P . xi,2i. ideo necesse fuit omnia fieri in numero,

pondere et mensura. Nec etiam convenit

creaturse, de cujus ratione est habere esse

participatum, contractatum et limitatum :

alias esset purus actus. Et sicut una non D

potest esse infinita magnitudine aut perfectione,

ita nec multee numero : quia

necesse est illas plures ad unam creaturam

reduci ; sed infinita ad finitum redu-

ci, est impossibile. Quod autem necessario

reducantur ad unum, patet : quia necesse

est ponere ordinationem in creaturis non

tantum ad Deum,sed etiam ad se invicem.

— Si autem objiciatur, quod Deus debeat

infinitatem suam demonstrare producendo

infinitum effectum : dicendum, quocl nec

tori fequari ; manifestat tamen Deus infinitatem

prout creatura capere potest. Quum

enim divina potentia dicatur infinita, hoc

est tripliciter, videlicet, interminabilita-

te durationis, immensilale vigoris, gene-

ralitate et numerositate suorum effectuum.

Primum manifestatur per infinitum

duratione, quod est finitum actu, infinitum

potentia. Secundum manifestatur per

creationem ex nihilo, ubi est infinita di-

stantia inter terminum a quo et ad quem,

propter omnimodam improportionem ipsi-

us non esse ad esse. Tertium manifestatur

in tot effectuum productione, ita quod

semper possit ad innumerabiliter plura.

Haec Bonaventura.

Porro Thomas in Scripto qusestiones istas

non movet, sed in prima parte Sum-

mse, septima qusestione. Atque ad primam, art. 3.

videlicet, an Deus facere queat infinitum

actu secundum magnitudinem, respondet

quod aliud est esse infinitum secundum

essentiam, et secundum magnitudinem.

Dato enim quod esset aliquod corpus ma-

gnitudine infinitum, ut ignis aut aer, tamen

essentia ejus esset ad certam speciem

determinata, et per consequens ipsum esset

secundum essentiam suam finitum. —

Concesso itaque quod nulla creatura sit

infinita secundum essentiam, adhuc restat

inquirere, an aliqua sit aut esse possit secundum

magnitudinem infinita. Sciendum

ergo quod corpus quod est magnitudo per-

fecta, dupliciter sumitur, utpote : mathe-

matice, prout in eo quantitas sola attendi-

tur; et item naturaliter seu physice, prout

in eo considerantur forma atque materia.

Quod autem corpus naturale nequeat es-

se magnitudine infinitum, constat ex hoc

quod ad formam ejus substantialem se-

quatur quantitas determinata in majus et

in minus, sicut ait Philosophus :

Omnium

natura constantium certa est mensura et

ratio magnitudinis. De corpore vero mathematico

est eadem ratio. Quum enim

non posset esse nisi sub aliqua forma, forma

autem quanti in quantum hujusmodi,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!