18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

448 IN LIBRUM I SENTENTIARUM. — DIST. XXXVII ; QU.EST. II

nesque sequitur loci. Quse leges seu pro- A quum Deus sit bonitas summa, non conprietates

loci sunt, continere, mensurare, venit ei agere propter aliud aut propter

salvare, terminare locatum : et hoc, per

modum imperlientis, ita quod locatum se

habet ad eas per modum suscipientis. Et

quoniam Deus sic praesens est loco, ut nil

prorsus ab eo recipiat, sed potius loci in-

digentiam suppleat, ac praefatas conditio-

nes et actiones conferat ei, nullo modo di-

cendus est esse localis, quemadmodum et

in littera dicitur. Haec Bonaventura.

Amplius Albertus interrogat hic, An

Deus sit in alio quam in se. Respondet :

Bene concedo quod Deus sit in alio et in

se, non autem quod sit in alio quam in

se : quia comparatio quaerit univocam ra-

tionem in comparatis ; et illa non est hic,

quoniam alio modo est Deus in se, et alio

modo in aliis. Item, quaestio haec quaerit

unam negativam et aliam affirmativam.

Unde videtur sequi quod non esset in se

ipso, si diceretur esse in alio quam in se

ipso : sicut quum dicitur, Socrates est ali-

bi quam Parisiis, vel, Socrates est in alia

re quam sit ipse. Haec Albertus. — Idem

Udalricus, qui de hoc clarius scribit, sed

prolixitatem vitans pertranseo.

Postremo quaeritur, An Deus sit in se

p. 434 b. ipso. Ad quod supra breviter est respon-

sum; nunc vero respondendum est plenius.

Itaque JEgidius circa hoc scribit : S. Dio-

nysius, nono capitulo de Divinis nomini-

bus quaestionem istam pertractans, ostendit

quadrupliciter Deum esse in se ipso. Nem-

pe ut B. Dionysius tangit ibidem, Deus a creatura non est nec stat in se ratione suae

creaturis quadrupliciter differt, quantum D virtutis, quum virtus sua non sit prima

neque suprema, sed ab illa dependens, et

spectat ad praesens : ex quibus quatuor

differentiis declaratur, quod Deus in se

ipso exsistat, nullamque creaturam pro-

prie consislere in se ipsa. Prima differen-

tia est, quod esse Dei est imparticipatum,

independens, nulloque indigens ad sui sub-

sistentiam et conservationem ; esse vero

creaturae est participatum, dependens, atque

ad exsistendum ac permanendum in-

cessanter indigens esse divino et increato.

Secundo differunt in operatione : quoniam

finem extra se ; creaturae vero, quum or-

dinetur ad finem, convenit agere propter

illum, et propter proprium finem sibi de-

super praestitutum. Tertio differunt, quoniam

creatura eo ipso quo ex nihilo est,

potest a suo esse et a substantia sua de-

ficere atque recedere : quod invariabili

Deo non convenit. Quarto differunt ratione

virtutis : quoniam

nulla creatura est pro-

prie sua virtus, et certum est quod non

B sit virtus prima et summa, in qua est sta-

tus et quies ac finis ; Deus vero est virtus

virtutum, in qua est status, et per quam

cuncta subsistunt, sicut in libro de Causis

habetur : Omnes virtutes quibus est finis,

pendentes sunt a primo, quod est virtus

virtutum. — Secundum haec quatuor, quae

sunt, esse, substantia, virtus, et operatio,

Deus est in se ipso, et non proprie aliqua

creatura : quoniam esse creaturae indiget

alieno fulcimento et conservante. Deus ve-

ro ratione sui esse est in se ipso : quo-

C niam esse suum nullo indiget alieno. Se-

cundo, creatura non stat in se ipsa ratione

suae operationis : quoniam operatio sua

ordinatur ac tendit ad aliud. Deus vero

agit propter se ipsum : ideo stat, est et

quiescit in se. Tertio, creatura non stat

in se ratione suae substantiae : quia ut tactum

est, ab ea potest deficere, si sibi

ipsi relinquatur. Deus vero incommutabilis

substantia est et immensa, nequaquam

a se recedere aut deficere valens. Quarto,

ad ipsam, ut conservetur, se convertens

seu tendens. Deus vero quum sit virtus

altissima, prima, perfecta, et sibi in se

prorsus sufficiens, verissime in se ipso

consistere perhibetur. Propter quod loco

praeallegalo Dionysius ait, quod Deus ma-

net in se immobili idenlitate singulariter

fixus et supercollocatus. Haec iEgidius, qui

haec multum prolixe evolvit.

Hinc etiam Alexander testatur, quod

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!