18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

AN DEUS AGAT DE NECESSITATE NATURiE AUT JUSTITLE 585

dinata : quia nil facere potest nisi quod

potest velle et disponere se facturum. Quidam

vero dixerunt Deum id posse de po-

tentia absoluta, quod facere posset si vel-

let,quamvis non possetvelle id facere;sed

prima responsio securior mihi videtur.

Ha?c Richardus.

Albertus autem per potentiam ordiuatam

intelligit potentiam ad ordinem sa-

pientiae relatam, sicque dicit, quod Deus

non potest damnare Petrum neque salvare

Judam, quamvis hoc possit de potentia

absoluta. Hanc tamen qusestionem nomi-

nat curiosam.

Ad quam Bonaventura respondens : Quidam,inquit,distinguunt

hic,dicentes quod

Deus potest salvare Judam et damnare Petrum

de potentia absoluta, non de potentia

ordinata. Verum ista distinctio non

videtur sufficiens, quia Deus nil potest

nisi quod potest ordinate. Posse enim in-

ordinate, est non posse : sicut posse pec-

care. Aliqui vero dicunt, quod potest sal-

Ps.cxuv,$. vare Judam, quia miseratio Dei est super

omnia opera ejus, et hoc esset superabundantis

misericordiae ; sed non potest dam-

nare Petrum, quia hoc esset crudelitatis.

Quibus objicitur, quod sicut Deus est summe

misericors, ita et summe justus : ideo

sicut non potest facere contra suam mi-

sericordiam, ita nec contra suam justitiam.

Hinc alii dicunt, quod Deus nullum

illorum potest. Sed quis audeat dicere,

quod Deus non possit exhibere uni dam-

nato quod exhibuit alteri, vel non potuerit

disponere de uno quod disposuit de alte-

ro? — Idcirco dicendum, quod loquendo

de Petro et Juda salvis eorum meritis, non

A potest Judam salvare nec Petrum damnare.

Ufrumque vero potest non salvis me-

ritis eorumdem :

quoniam

posset Judae

gratiam dare, et sic ejus peccata auferre;

sic et Petro gratiam liberaliter datam pos-

set auferre, quo facto peccaret. Haec Bo-

naventura.

Haec autem solutio videtur majori difficultate

mentem involvere. Quomodo enim

Petro coiifirmato in bono posset gratiam

gloriamque juste et pie collatam, sine ipsi-

us praevia culpa auferre ? Rursus, quo-

B modo posset reprobo et praescito, et jam

definitive damnato, gratiam et salutem impendere,

quum non possit contra id quod

decrevit peragere ? — Hoc quoque circa

illam objectionem Bonaventurae sciendum,

quod doctores potentiam Dei dividentes in

potentiam absolutam et ordinatam, per

potentiam absolutam non intelligunt po-

tentiam inordinatam, prout illa praesup-

ponit objectio, sed potius potentiam Dei

secundum suam infinitam et incoarctabilem

potestatem et vigorositatem conside-

C ratam. Et si Deus de tali potentia aliquid

operaretur, illud non esset inordinatum :

imo eo ipso quo fieret a Deo, esset bonum,

decens et ordinatum, dicente Apo-

stolo, Quae a Deo sunt, ordinata sunt. Ve- Rom.xm,i.

rumtamen non esset ordinatum secundum

ordinem justitiae aut condecentiae vel sa-

pientiae a Deo altissimo jam institutum,

rebusque inditum et consuetum, sed juxta

alium ordinem divinae et abyssalis sapi-

entiae increatae et infinitse nobis prorsus

ignotum, prout hoc in prsecedenti distin-

D ctione in verbis Henrici aliqualiter est p. 569 A'.

praetactum.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!