18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

IN LIBRUM I SENTENTIARUM. — DIST. XXXIII SUMMA 355

prietas Filii non sit Deus vel essentia divina. Quum enim dicit, Eo quod Deus est,

substantia est ; sed quod Pater est, substantia non est : aperte (inquiunt) ostendit,

id esse substantiam, quo Deus est ; id vero quo Pater est, non esse substantiam.

Item quum ait, Pater non illud est quod est, ostendit eum non esse Patrem eo quod

substantia est. Non enim simpliciter dixit, Pater non est illud quod est; sed ait,

Quum Pater est, non est illud quod est : significans, quo Pater est, non esse illud

quo est, id est essentiam.

Haec illi ita exponentes, sua commenta simplicibus et incautis vera videri faciunt.

Nos autem aliter ista fore intelligenda dicimus. Dicens enim, Eo quod Deus est,

substantia est; sed quod Pater est, substantia non est : hoc intelligi voluit, quia

essentia Deus est, et deitate substantia est. Eo enim substantia est quo Deus est, et

econverso : cujus ea est deitas quse est substantia, et substantia quae deitas. Sed

quod Pater est, non est substantia, id est, non quo Pater est, eo substantia est :

quia proprietate generationis Pater est, qua substantia non est. Ipsam tamen pro-

prietatem substantiam esse non negavit. Ita etiam illud intelligendum est quod ait :

Quum Pater est, non illud est quod est, id est, non illo Pater est quod vel quo ipse

est, id est essentia, sed notione.

K. Aliis etiam verbis Augustini utuntur ut asserant quod dicunt, scilicet

proprietates personarum non esse Dei substantiam.

Item illis verbis Augustini vehementer insistunt superius positis, scilicet quod Aug.de th-

Verbum secundum quod sapientia est et essentia, hoc est quod Pater ; secundum Vu, n.4.

quod Verbum, non hoc est quod Pater. Si (inquiunt) Verbum non est hoc quod

Pater secundum hoc quod est Verbum, id ergo quo Verbum est, non est illud quod

Pater est : proprietas ergo qua Verbum est, non est id quod Pater est, non est

igitur divina essentia. Ad quod dicimus, quia licet secundum quod Verbum, non sit

hoc quod Pater est, ea tamen proprietas qua Verbum est, est id quod Pater est, id

est divina essentia, sed non est hypostasis Patris.

SUMMA

DISTINGTIONIS TRICESIMiE TERTIiE

IN

A prietatibus notionibusque earum. Nunc in

ista distinctione inquiritur, an proprieta-

tes M® relativ», supersanctarum, super-

essentiahum supervenerabiliumque personarum

constitutivee ac distinctivse, sint

prseinductis tractatum est de divina realiter unum et idem cum divina essen-

essentia et absolutis proprietatibus ejus, tia. Et circa hoc proceditur opponendo ac

et qualiter illse realiter idem sunt cum di- respondendo, et recitantur opiniones quo-

vina essentia propter omnimodam divinse rumdam erroneae tam Cathohcorum cor-

essentiae simplicitatem. Tractatum est quo- rectioni acquiescentium, quam pertinaci-

que de divinis et increatis et superbene- um et incorrigibilium hsereticorum. Heec

dictis personis, atque de relationibus, pro- est in summa hujus distinctionis materia.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!