18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XXII 131

DISTINCTIO XXII

A. De nominum differentia quibus utimur loquentes de Deo.

POST praedicta nobis disserendum videtur de nominum diversitate quibus

ioquentes de Unitate ac Trinitate ineffabili, utimur. Deinde demonstrandum

est, quibus modis de ea aliquid dicatur. Illud ergo praecipue teneamus, Aug.de thquaedam

esse nomina distincte ad singulas personas pertinentia, ut ait Augustinus "l^t

in octavo libro de Trinitate, quae de singulis tantum dicuntur personis. Quaedam

vero unitatem essentiae significantia sunt, qua3 et de singulis sigillatim et de omnibus

communiter dicuntur. Alia vero sunt quae translative ac per similitudinem de Deo

dicuntur. Unde Ambrosius in secundo libro de Trinitate ait : Quo purius niteat Ambr.deFi-

fides nostra, tripartita videtur derivanda distinctio. Sunt enim nomina quaedam quae uan. p-

evidenter proprietatem personamque Deitatis ostendunt ; et sunt quaedam quae ° s '

perspicuam divinae majestatis exprimunt veritatem*; alia vero sunt quae translative *unitaiem

et per similitudinem de Deo dicuntur. Proprietatis itaque indicia sunt, generatio,

Filius, Verbum, et hujusmodi ; unitatis vero aeternae, sapientia, virtus, veritas, et

hujusmodi ; similitudinis vero, splendor, character, speculum, et hujusmodi.

B. Prcemissis addit qumdam esse nomina quos tempordliter Deo

conveniunt, et relative dicuntur.

His adjiciendum est, quaedam esse nomina, ut Augustinus ait in quinto libro de Aug.deTri-

Trinitate, quae ex tempore Deo conveniunt, et relative ad creaturam dicuntur : v , c. \e.

quorum quaedam de omnibus dicuntur personis, ut dominus, creator, refugium

quaedam autem non de omnibus, ut donatus, datus, missus, et hujusmodi.

G. De hoc nomine, Trinitas, addit.

Praeterea est unum nomen quod de nulla persona sigillatim dicitur, sed de om-

nibus simul, id est, Trinitas : quod non dicitur secundum substantiam, sed quasi

collectivum, pluralitatem designat personarum.

D. De aliis nominibus quce temporaliter Deo congruunt,

et non relative dicuntur.

Sunt etiam quaedam nomina quae ex tempore Deo conveniunt, nec relative

dicuntur, ut humanatus, incarnatus, et hujusmodi.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!