18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

258 LIBER I SENTEXTrARIM. DIST. XXVIII

ferentiamque repugnanlem abjiciendo; et A Positio tamen recitata ex Scoto, planior

sic procedendo discurrit quousque attin-

gat ad aliquid convertibile cum re : et per

hunc discursum est ipsius conceptus for-

matio. Ipse vero conceptus formatus, est

immediatus terminus illius discursus : et

est quoddam ens diminutum, constitutum

a ratione, atque rei cognitae elaboratum

exemplar, iutellectui pra?sens, in quo in-

tellectus intuetur distincte rem cujus est

illud exemplar; nec manet in intellectu

nisi quamdiu actu intelligit. Et hoc dici-

tur primum objectum nostrae distinctse

intellectionis; quidditas autem cujus est

exemplar, est secundarium intellectionis

objectum. — Aliqui tamen negant tale

exemplar, dicentes distinctse intellectionis

objectum immediatum esse quidditatem

distincte repraesentatam, et ipsam intelle-

ctionem actualem dicunt posse vocari ipsi-

us intellectus conceptum. Et conceptum

hujusmodi dicunt nonnulli per prius significari

per nomen, quam rem, quoniam

ordine naturae prius intelligimus conceptum

rei quam rem significatam per nomen.

Alii dicunt rem primo ac principa-

liter significari per nomen, tamen me-

diante coriceptu. — Heec Richardus. Qui

recitative haec scribit, non declinans ad

unam positionum istarum potius quam ad

aliam.

rationabiliorque videtur : quia non solum

in memoria partis sensitiva? continetur rei

phantasma, sed et in memoria partis in-

tellectivse est species intelligibilis abstra-

cta, quiescens et manens, actuali intelle-

ctione cessante. Unde ad intelligendum

rursus actualiter, non videtur alia spe-

cies seu similitudo intelligibilis necessa-

ria, quse ab illa specie multiplicetur, gi-

gnatur aut extrahatur. Sed et conceptio

rei quid aliud est quam apprehensio seu

B intellectio ejus? Et quanto plus proficit

intellectus in cognitione rei, tanto per

eamdem speciem intelligibilem rem cla-

rius intuetur. Istud quoque videtur esse

de mente Augustini, qui in sermone quodam

de beatissimo Joanne Baptista testa-

tur : Vox sonus et index est cogitationis,

verbum vero ipsa cogitatio. Et super illud

Joannis, In principio erat Verbum : Quid, joann.

inquit, factum est in corde tuo quum au-

dires, Deus ? Et respondet : Substantia

qusedam summa, intellectualis, immensa.

G Certumque est quod per substantiam illam

DISTINCTIO XXVIII

infactibilem, invariabilem, intelligat ap-

prehensionem, conceptum, seu aliquantulam

cognitionem illius : quam intellectionem

dicit esse verbum mentale ejus qui

Deum fideliter apprehendit, quum audit

hoc nomen, Deus.

A. Quod non tantum tres prcedictce proprietates sunt in personis, sed etiam

PRiETEREA

quce aliis signiftcantur nominibus, ut ingenitus.

considerari oportet, quod non tantum tres prsedictae proprietates

sive notiones in personis siint, verum etiam aliae quae aliis notantur nomi-

nibus. Nam etiam hoc nomen, ingenitus, relative dicitur de Patre tantum,

et aliam designat notionem quam Pater vel genitor. Non est enim idem, esse

Patrem et esse ingenitum, id est, non ea notione Pater dicitur qua ingenitus. Pater

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!