18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

68 LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XVIII

I. Qicod Spiritus Sanctus dicitur donum et donatum, secundum duos

prcedictos modos processionis

Ex praedictis patet, quod Spiritus Sanctus sempiteme donum est, et temporaliter

datum vel donatum. Ex quo apparet, illam distinctionem geminae processionis esse

de qua supra egimus. Nam secundum alteram processionem dicitur donatum vel

datum, secundum alteram vero dicitur donum.

K. Secundum hoc quod donum est, refertur ad Patrem et Filium ; secundum

quod datum, ad eum qui dedit, et ad eos quibus datum est.

Et secundum hoc quod sempiterne donum est, refertur ad Patrem et Filium

secundum hoc vero quod dicitur datum vel donatum, et ad eum qui dedit refertur,

et ad eos quibus datur, et ejus dicitur esse qui dat, et illorum quibus datur. Unde

Aug.de th- Augustinus in quinto libro de Trinitate ait : Quod

datum est, et ad eum qui dedit

v%. u. refertur, et ad eos quibus dedit. Itaque Spiritus Sanctus non tantum Patris et Filii,

qui dederunt, sed etiam noster dicitur, qui accepimus. Spiritus ergo et Dei est, qui

dedit, et noster, qui accepimus : non ille spiritus noster quo sumus, quia ipse est

spiritus hominis, qui in ipso est, quamvis et illum spiritum qui hominis dicitur,

utique accepimus. Sed aliter iste, aliter ille, noster dicitur. Aliud est enim quod

accepimus ut essemus, aliud quod accepimus ut sancti essemus. Ouod autem Spi-

ritus Sanctus noster dicatur, Scriptura ostendit. Scriptum est enim de Joanne, quod

Luc. i, i7. in spiritu Elise veniret. Ecce dictus est Elise spiritus, quem accepit Elias, scilicet

AV/«.xi,i-. Spiritus Sanctus. Et Moysi ait Dominus :

Tollam

de spiritu tuo, et dabo eis, id

est, dabo illis de Spiritu Sancto, quem jam dedi tlbi. Ecce et hic dictus est spiritus

Moysis. Patet igitur quia Spiritus Sanctus, noster dicitur spiritus, scilicet quia

nobis datus, et datus utique ad hoc, ut sancti essemus ; spiritus vero creatus ad

hoc est datus, ut essemus.

L. An Filius, quum sit nobis datus, possit dici noster

ut Spiritus Sanctus.

Hic quaeritur, utrum et Filius, quum sit nobis datus, dicatur vel possit dici

Matth.\t, noster. Ad quod dicimus, quia Filius dicitur noster panis, noster redemptor, et

hujusmodi; sed non dicitur noster Filius, quia filius dicitur tantum relative ad

eum qui genuit : et ideo noster Filius non potest dici, sed Patris tanturn. In eo

autem quod dicitur datus, et ad eum qui dedit et ad eos quibus datus est refertur,

awx.,17; ut Spiritus Sanctus : qui etiam quum in Scriptura, ut supra dictum est, dicatur

spiritus noster, vel spiritus tuus, vel illius, ut de Moyse et Elia dictum est ; nus-

quam tamen in Scriptura occurrit ita dici, Spiritus Sanctus noster, vel tuus, vel

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!