18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

428 LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XXXVII

Augustinus, quomodo Deus habitet in aliquo, id est habeatur, quum videlicet ita est

in aliquo, ut ab eo cognoscatur et diligatur.

F. Quomodo Deus totus ubique sit per essentiam, non potest intelligi

ab liumano sensu.

Ex proedictis patet, quod Deus ubique totus est per essentiam, et in sanctis

habitat per gratiam. Quumque superius (licet tenuiter) ostensum sit, qua ratione

dicatur habitare in quibusdam ; nunc effiagitaret ordinis ratio id etiam assignari,

quomodo ubique per essentiam et totus sit, nisi hujus considerationis sublimitas

atque immensitas humanae mentis sensum omnino excederet. Ut enim ait Chryso-

ci.rysost. stomus super Epistolam ad Hebraeos : Sicut multa de Deo intelligimus quae loqui

1

Hebr.%0 - penitus non valemus, ita multa loquimur quae intelligere non sumus idonei. Verbi

n»i.u,n.i.

. gendum

gra^a ^ qU0(j ubique Deus est, scimus et dicimus; quomodo autem ubique sit, in-

tellectu non capimus. Item, quod est incorporea quaedam virtus quas omnium est

causa bonorum, scimus ; quomodo autem vel quse ista sit, penitus ignoramus.

G. Quorumdam opinio qui praisumunt ostendere quomodo Deus ubique

sit per essentiam, potentiam, prmsentiam.

Quidam tamen immensa ingenio suo metiri prsesumentes, hoc ita fore intelli-

tradiderunt, quod Deus ubique per essentiam esse dicitur, non quod Dei

essentia proprie sit in omni loco et in omni creatura, sed quia omnis natura atque

omne quod naturaliter est, in quocumque loco sit, per eum habet esse, et omnis

locus in quo illud est. Iidem etiam dicunt, ideo Deum ubique dici esse per praesen-

tiam vel per potentiam, quia cuncta loca sunt ei praasentia et quae in eis sunt, nec in

eis aliquid operari cessat. Nam et ipsa loca et quidquid in eis est, nisi ipse conservet,

manere non possunt. In eis ergo per substantiam Deus esse dicitur, ut aiunt, quia

per virtutem propriae substantia? suse facit ut etiam loca sint, et omnia quse in eis

sunt. Sed licet luiec vera sint, quse asserunt in explanandis intelligentiis praedicto-

rum, in illis tamen verbis quibus dicitur Deus ubique esse per essentiam, plus

contineri credendum est quod homo vivens capere non valet.

H. Quod Deus quum sit in omnibus rebus, non tamen sordibus rerum

inquinatur.

Solet etiam ab eisdem quaeri, quomodo Deus substantialiter insit omnibus rebus,

et corporalium sordium inquinationibus non contingatur. Quod tam frivolum est, ut

nec responsione sit dignum, quum etiam spiritus creatus sordibus corporeis etiam

leprosi vel quantumcumque polluti, inquinari non possit. Sol quoque radios suos

sine sui pollutione effundit super loca et corpora non solum munda, sed etiam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!