18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XXXV 379

D. Quod scientia Dei non tantum est de temporalibus,

sed etiam de asternis.

Scientia vero vel sapientia non tantum de temporalibus sed etiam de aeternis

est. Ideoque etsi nulla fuissent futura, esset tamen in Deo scientia eadem quae

modo est, nec minor esset quam modo, nec major est quam esset. Scivit ergo Deus

ab aeterno aeternum et omne quod futurum erat, et scivit immutabiliter. Scit quoque

non minus praeterita et futura quam prsesentia, et sua aeterna sapientia et immuta-

bili scit ipse omnia quae sciuntur. Omnis enim ratio supernae et aeternae sapientia?, Ambr. in

ut ait Ambrosius, in eo est, quia omnem sapientiam et scientiam* capit sua coioss.an,

3

immensa sapientia*. ?

essentiam

E. Quare omnia dicantur esse in Deo, et quod factum

est vita esse in eo.

Propterea omnia dicuntur esse in Deo et fuisse ab aeterno. Unde Augustinus

super Genesim : Haec visibilia, inquit, antequam fierent, non erant : quomodo

* scientia

ergo Aug.de Ge-

nota Deo erant quas non erant ? Et rursus, quomodo ea faceret quae sibi nota non nb.v^c.is!

erant ? Non enim quidquam fecit ignorans. Nota ergo fecit, non facta cognovit. Pro-

inde antequam fierent, et erant et non erant : erant in Dei scientia, non erant in

sua natura. Ipsi autem Deo non audeo dicere alio modo innotuisse quum ea

fecisset, quam illo quo ea noverat ut faceret : apud quem non est transmutatio, nec Jacob. 1,17.

vicissitudinis obumbratio. — Ecce hic habes quod hasc visibilia antequam fierent, in

Dei scientia erant. Ex hoc ergo sensu omnia dicuntur esse in Deo, et omne quod

factum est, dicitur vita esse in ipso : non

ideo quod creatura sit Greator, vel quia

ista temporalia essentialiter sint in Deo ; sed quia in ejus scientia semper sunt,

qua? vita est.

F. Quod eadem ratione dicuntur omnia ei prassentia.

Inde est etiam quod omnia dicuntur ei praesentia esse, non solum ea quae sunt,

sed etiam ea quae praeterierunt, et ea quae futura sunt, secundum iilud : Qui vocat Rom.iv,n.

ea quae non sunt tanquam ea quae sunt. Quia ut ait Ambrosius in libro de Trini- Ambr. de

tate, ita cognoscit ea quae non sunt, ut ea quae sunt. Et hac ratione omnia dicuntur tian^Hb. *,

esse in eo, vel apud eum, sive ei praesentia. Unde Augustinus super illum iocum

Psalmi, Et pulchritudo agri mecum est : Ideo, inquit, mecum est, quia apud Deum ps .xux,u.

5-

nihil praeteriit, nihil futurum est. Gum illo sunt omnia futura, et ei non detrahun- ^^n.Ts.

tur jam praeterita. Gum illo sunt omnia cognitione quadam ineffabili sapientias Dei.

Ecce hic aperit Augustinus, ex qua intelligentia accipienda sint hujusmodi verba :

omnia sunt Deo praesentia ; in Deo sunt omnia, vel cum Deo, vel apud Deum ; vel

in eo vita : quia ineffabilis omnium cognitio in eo est.

n ' l

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!