18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

70 IX LIBRUM I SENTENTIARUM. DIST. XVIII ; QWEST. I

dedit Filio generalione aeterna, sicut in

Joann. x, Evangelio Filius protestatur, Pater quod

:9-

dedit mihi, majus omnibus est : utpote

divina essentia, ut Sancti exponunt. Di-

vina autem essentia secundum rationem

ordine naturae preeintelligitur ante Spirilum

Sanclum : et sic ipsa est primum donum

ac datum. — Secundo, si Spiritus

Sanctus est donum in quo omne donum

datur, ergo divina essentia, qua? est donum

et datum, ab ipso datur : quod dici

non potest, quia ab eo nulla divina procedit

persona. — Tertio, amor est primum

donum :

amor

autem unicuique divinse

personae commune est nomen. — Quarto,

Filius datus est nobis, non tamen a Spiri-

tu Sancto, quia non habet rationem prin-

cipii aut datoris respectu Filii. — Quinto,

quia in littera continetur, quod ab seterno

convenit Spiritui Sancto esse donum. Ergo

ab seterno videtur datus Filio a Patre, aut

Patri a Filio : quod in textu negatur. —

Sexto, quoniam dona ad intellectum perti-

nentia Filio appropriantur, quum Filius

sit Verbum intellectus paterni et sapientia

ejus, ut patuit. — Septimo, doni non est

donum : quum ergo Spiritus Sanctus sit

donum, sibi non convenit esse fontem et

primam rationem donorum. Multa quoque

dona a Deo donantur in quibus Spiritus

Sanctus non datur, videlicet dona naturae

et dona gratise gratis datse.

In contrarium est auctoritas Augustini

in littera; imo quod ad Gorinthios ait Apo-

icor. xii, stolus : Hsec omnia operatur unus at-

que idem Spiritus, dividens singulis prout

vult. — Insuper, omne donum creatum

oportet reduci in primum et increatum

donum, quod est Spiritus Sanctus. — Rursus,

omne donum proprie dictum ex amo-

re procedit. Quum igitur Spiritus Sanctus

sit amor Patris ac Filii, recte appropriatur

ei esse primum, fontale ac liberalissimum

donum in quo et a quo omne aliud donum

donatur.

Ad hsec Alexander respondet : Spiritus

Sanctus proprie donum esl, quum quinto-

A decimo de Trinitate asserat Augustinus :

In Trinitate non est Verbum nisi Filius,

nec donum nisi Spiritus Sanctus. Etenim

Spiritus Sanctus secundum suam proprie-

tatem amor est a Patre ac Filio manans.

Sed objici potest : Tota Trinitas dat se,

quia communicat se ad fruendum. Ergo

tota Trinitas donum est : cur ergo Spiritus

potius dicitur donum quam Pater vel Fi-

lius ? — Secundo, sicut Spiritus Sanctus

fuit nobis donabilis ab seterno, ita et Fi-

lius. Ergo Filius debet dici donum, quem-

B admodum Spiritus Sanctus : imo et per

prius seu primum donum, quum ipse

Filius sit Spiritus Sancti principium. —

Tertio, Spiritus Sanctus donum vocatur

per spiritualem missionem in mentes fidelium

: in qua missione datur nobis amor

gratuitus. Sed consimiliter in spirituali

missione Filii nobis confertur cognitio sa-

porosa et dulcis ac salutaris, qua Deo pla-

cemus. Ergo Filio, sicut Spiritui Sancto,

convenit esse donum.

Dicendum ad primum, quia ut ait Augu-

C stinus in libro de Spiritu et anima, omnis

usus seu communio aut fruitio Divinita-

tis, est nobis ex munere qui est Spiritus

Sanctus, cui attribuitur communio Patris

illa communio est in

et Filii : quoniam

nobis ex amore, qui attribuitur et appro-

priatur Spiritui Sancto. Quum ergo Spi-

ritus Sanctus dicat rationem donationis,

proprie donum vocatur. — Ad secundum,

quod Filius procedit per modum natura?,

Spiritus Sanctus vero per modum amoris

et voluntatis. Processio autem per modum

D voluntatis, eo ipso quo processio est, est

donatio ; et procedens, est donum. Sed

ita non est de processione per modum

naturae.

Ad tertium, quod sicut in littera ex Augustino

inducitur, Spiritus Sanctus non

habet rationem doni vel donabilis in quantum

amor, sed etiam ex modo suae pro-

cessionis. Ratio autem doni tripliciter est

in Spiritu Sancto. Primo, per respectum

ad suum principium : procedit enim sicut

donum a dante, utpote communicatione

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!