18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XLIV 587

quia et alius et melior potest esse modus. Et secundum hoc concedi potest, quia

ea quae facit, potest facere melius et aliter quam facit : quia potest quibusdam

meliorem modum exsistendi prEestare, et quibusdam alium. Unde Augustinus in

tertiodecimo libro de Trinitate dicit, quod fuit et alius modus nostrae liberationis Aug.de Tri-

possibilis Deo, qui omnia potest; sed nullus alius nostrae miseriae sanandae fuit con- x„tn.' it

venientior. — Potest ergo Deus eorum quae facit, quaedam alio modo meliori, quas-

dam alio modo seque bono, quaedam etiam minus bono facere quam facit : ut tamen

modus referatur ad qualitatem operis, id est creaturae, non ad sapientiam Creatoris.

D. Utrum Deus semper possit omne quod olim potuit.

Praeterea quaeri solet, utrum Deus semper possit omne quod olim potuit. Quod

quibusdam non videtur, dicentibus : Potuit Deus incarnari, et potuit mori et resur-

gere, et alia hujusmodi, quae modo non potest. Potuit ergo quae modo non potest,

et ita habuit potentiam quam modo non habet : unde

videtur potentia ejus im-

minuta.

Ad quod dicimus, quia sicut omnia semper scit quae aliquando scivit, et semper

vult quae aliquando voluit, nec unquam aliquam scientiam amittit vel voluntatem

mutat quam habuit; ita omnia semper potest quae aliquando potuit, nec unquam

aliqua potentia sua privatur. Non est ergo privatus potentia incarnandi vel resur-

gendi, licet non possit modo incarnari vel resurgere. Sicut enim potuit olim incar-

nari, ita et potest modo incarnatus esse : in quo ejusdem rei potentia monstratur.

Ut enim olim scivit se resurrecturum et modo scit se resurrexisse, nec est alia

scientia, illud olim scivisse, et hoc modo scire, sed eadem omnino; et sicut voluit

olim resurgere et modo resurrexisse, in quo unius rei voluntas exprimitur; ita

potuit olim nasci et resurgere, et modo ipse potest natus fuisse et resurrexisse, et

est ejusdem rei potentia. Si enim posset modo nasci et resurgere, non esset idem

posse. Verba enim diversorum temporum diversis prolata temporibus et diversis

adjuncta adverbiis, eumdem faciunt sensum :

ut modo loquentes dicimus, Iste po-

test legere hodie; cras autem dicemus, Iste potest,legisse, vel, Potuit legere heri

ubi* unius rei monstratur potentia. Si autem diversis temporibus loquentes, ejusdem * ubique

temporis verbis et adverbiis utamur, dicentes hodie, Iste potest legere hodie ; et

idem sed diversa dicimus eum posse.

Fateamur ergo Deum semper posse quidquid semel potuit (id est, habere omnem

dicentes cras, Iste potest hodie legere : non

illam potentiam quam semel habuit, et illius omnis rei potentiam cujus semel

habuit), sed non semper posse facere omne illud quod aliquando potuit facere.

Potest quidem facere aut' fecisse quod aliquando potuit, similiter quidquid voluit

et vult (id est, omnem quam habuit voluntatem et modo habet, et cujuscumque

rei voluntatem habuit et modo habet) ; non tamen vult esse vel fieri omne quod

aliquando voluit esse vel fieri, sed vult fuisse vel factum esse. Ita et de scientia

Dei dicendum est.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!