18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

UTRUM ABSTRACTIS PER INTELLECTUM PROrRIETATIBUS, REMANEANT PERSON^E, ETC. 221

est quod essentia potest intelligi non in- A Dicendum quoque [ad secundum], quod

tellecta bonitate, ut dicit Boetins in suis

Hebdomadibus. Similiter potest intelligi

essentia non intellecta paternitate aut re-

latione, sicut Judeei intelligunt, qui non

intelligunt sic per modum abstractionis.

Sed non potest intelligi quod in divinis

removeatur relatio, et remaneat aliquid

subsistens aut substratum relationi, quoniam

ipsamet relatio subsistit, — Idcirco

concedimus cum aliis, quod remota rela-

tione, non remanet hypostasis distincta in

divinis : tum quia non manet distinctio,

tum quia non manet subsistens relationi.

Sed verum est quod quamvis nunquam

essent relationes, per quas fides distinguit

personas, Deus esset substantia et persona

absoluta, ex hoc quod subsisteret in esse

suo, et quasi subsisteret essentialibus pro-

prietatibus suis, quibus ab essentiis aliis

distingueretur. Est ergo in divinis accipere

absolutum et relativum, non quod

relatio sit quid aliud ab absoluto et illi

adveniens ac ipsum distinguens, sed per

omnimodam rei identitafem : imo id quod

distinguitur relatione, est ipsa relatio, et

hoc potest significari per modum relatio-

nis atque hypostasis.

Preeterea si objiciatur, quod hypostasis

ponitur in definitione personse, ergo po-

test intelligi non intellecta persona, quoniam

aliquid superaddit. Dicendum, quod

hypostasis ponitur in definitione personse,

quia persona aliquid addit super hyposta-

sim, non quidem relationem, quia relatio

est de intellectu hypostasis divinse, sic-

ut est de intellectu personse, sed addit

determinatam rationem relationis, utpote

pertinentis ad dignitatem : ideo remota

relatione, nec intellectus hypostasis nec

intellectus personse permanet in divinis.

Nam et ex ipso quod ponitur et vocatur

divina hypostasis, ponitur in nobili pro-

prietate subsistens : sicque ratio nobilita-

tis quam addit persona, includitur in hoc

quod est divina hypostasis. Unde sicut hypostasis

humana nihil minus dicit quam

persona, ita nec hypostasis divina.

Pater paternitate habet quod sit Pater, et

quod sit quis seu iste. Non tamen sequitur

quod Filius non sit quis et iste, quia quod

Pater habet paternitate, Filius habet fili-

atione, quse etiam exstat relatio. Idcirco

abstracta relatione, nec Pater est quis, nec

Filius : et tamen uterque realiter est quis

sua relatiohe, sicut uterque est persona

sua personalitate, et tamen personalitas

unius non est personalitas alterius, ut pa-

tet ex dictis de communitate personse. —

B Hsec Thomas in Scripto.

Ex quibus patet ad objecta solutio.

At vero in prima parte Summse, quae-

stione quadragesima : Duplex, inquit, fit

per intellectum abstractio : una secundum

quod universale abstrahitur a particulari,

ut animal ab homine ; alia secundum quod

forma abstrahitur a materia, ut forma cir-

culi a materia omni sensibili. Inter quas

abstractiones differentia heec est, quod in

abstractione universalis a particulari non

remanet id a quo fit abstractio : remota

C enim ab homine differentia rationali, non

remanet homo, sed animal tantum. In abs-

tractione autem formae a materia, utra-

que manet in intellectu : abstrahendo enim

formam circuli ab sere, remanet seorsum

in intellectu nostro tam intellectus circuli

quam intellectus seris. Quamvis autem in

divinis non sint universale et particulare,

nec forma neque materia secundum

rem,tamen secundum modum significandi

invenitur aliqua similitudo horum in divi-

nis : secundum quem modum asserit Da-

D mascenus, quod substantia est commune,

hypostasis vero particulare. Loquendo ergo

de prima abstractione, proprietatibus abs-

tractis, remanet * essentia communis, non «[ininteiautem

hypostasis. Sed de secunda abstra- leelu ^

ctione loquendo, remotis proprietatibus

non personalibus, remanet intellectus hy-

postasum; remota vero proprietate personali,

tollitur intellectus hypostasis. Non enim

proprietates personales adveniunt hypo-

stasibus sicut forma preeexsistenti subje-

cto, sed ferunt secum sua supposita in

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!