18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

QUALITER OMNIA SINT IN DEO IDEALITER ATQUE CAUSALITER, ET QUID SIT IDEA 405

primo Timaei : Certe dubium non est ad

cujusmodi exemphim animadverterit mun-

dani operis fundamenta constituens Deus,

utrum ad immutabile perpetuamque ob-

tinens proprietatem,an ad factum et elabo-

ratum. Nam si (ut quidem est) pulchrifu-

dine incomparabili mundus est, opifexque

et fabricator ejus est optimus, perspicuum

fit quod juxta sincerse atque incommuta-

bilis proprietatis exemplum, mundi sit in-

stituta molitio. Avicebron quoque Plato-

nicus in libro Fontis vita? fatetur, Patrem

universorum Deum omnia juxta verbum

intus conceptum egisse. — Ex quibus os-

tenditur, Deum in rerum productione ad

increatam et seternalem rerum rationem

similitudinemque prospicere :

quse similitudo

ac ratio est divina essentia, primum

et immediatum divinae objectum cogniti-

onis, non res creabilis aut creata.

At vero Scotus movet hanc qusestionem,

TJtrum in Deo sint relationes seternse ad

omnia scibilia ut quidditative cognita.

Videtur quod sic : quia secundum Au-

gustinum, idese sunt formse seternse in

mente divina : et non absolutse, ergo re-

spectivse ; et non nisi ad alia a se ut quid-

ditative cognita : ergo distinguuntur secundum

distinctionem illorum. Item, Avicenna

octavo Metaphysicse suse concedit

in Deo esse relationem Dei ut intelligentis

ad formas intellectas. Prseterea, Deus novit

distincte alia a se, et non nisi per distin-

ctas rationes cognoscendi, et illse non possunt

esse absolutse. Amplius, secundum

Augustinum, omnia in Deo sunt vita : non

vita creata, sed creatrix. Quod non est

verum loquendo de objectis formaliter in

se, ergo de rationibus ipsis formalibus. —

Contra : actus rectus est ante actum re-

flexum, ergo Deus prius intelligit alia

quam intelligat se intelligere : ergo si is-

tse relationes essent in Deo, essent in eo

ex natura rei, et non per actum intelle-

ctus considerantis illam intellectionem.

Quod autem in Deo est ex natura rei et

non ut cognitum, est reale : sicque in Deo

A esset realis relatio idealium rationum et

ad cognita, et per consequens realis dis-

tinctio earum ab invicem. Praeterea, qua

ratione essent in Deo relationes a?ternse ad

omnia cognita, pari ratione ad omnia vo-

lita ut vohta : et tunc illse relationes es-

sent reales, quoniam Deus prius vult alia

a se quam intelligat se velle ea.

Circa istam quaestionem notandum, quod

ad intellectionem alicujus tria videntur

concurrere, scilicet, objectum cognoscibi-

le, ipse intellectus, et ratio cognoscendi.

B Ponunt ergo aliqui relationes seternas es-

se in Deo ad alia a se cognita simplici in-

telligentia, et quod illse relationes sint in

divina essentia ut est ratio cognoscendi,

propter hoc quod nihil est ratio cognoscen-

di plura, prout ratio illa appropriatur aliquo

modo illis pluribus objectis cognitis.

Quod etiam confirmatur, quia cognitio fit

per simile : ergo rationem cognoscendi

oportet habere aliquam propriam rationem

similitudinis ad cognitum. Propter

istam determinationem et assimilationem

C rationis cognoscendi ad objectum, ponun-

tur relationes a^ternse tanquam rationes

determinantes essentiam ut est ratio intel-

ligendi, et ut ipsa essentia sit distincte

similis objectis cognitis. — Alii dicunt,

quod relationes illse sunt in essentia Dei

ut est objectum cognitum, quod intelligi-

tur omnino prima intellectione ut penitus

indistinctum. Verum ad hoc ut intelliga-

tur per eam creatura, intellectus divinus

comparat ipsam essentiam primo cogni-

tam, ad creaturam sub ratione imitabilis :

D sicque intelligendo essentiam ut imitabi-

lem, intelligit creaturam per illud objectum

primum sub tali relatione rationis

sic consideratum. — Est et tertia opinio

ponens alia qusedam.

Porro contra conclusionem in qua con-

cordant, videlicet quod illa? relationes ra-

tionis sunt necessario ponendse ut creatu-

rse distincte intelligantur a Deo, arguitur

primo sic:Rationes illse sunt cognoscibiles

ab intellectu divino, qusero ergo qua ra-

tione cognoscendi. Si aliis rationibus de-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!