18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

26 IX MBRm I SENTENTIARUM. — DIST. XVII ; QU.EST. V

secundum Augustinum, caritas est amor

quo Dcus diligitur propter se el proximus

propter Deum. Sed qui omnia sna propter

Deum reliquerunt ac pauperibus dede-

runt, sciunt se Deum super omnia diligere,

c! proximos sicut se ipsos : sic namque

agendo non respexerunl ad lucrum

scii commodum temporale. — Responde-

mus, quod in verbis his Augustini, ly pro-

pter denotat duplicem causalitatem, videlicet

causa? fiualis et efficientis, quoniam

Deus efficit caritatem in nobis. Gratuita

namque debet esse caritas ex parte causa?

efficientis, et etiam ex parte causa? fina-

lis. Amor autem naturalis potest esse gra-

tuitus ex parte causa? finalis, sed non ex

parte causa? efficientis, ut patet in eo qui

diligil magistrum propter filium suum.

Diligit enim magistrum gratis et propter

se, quantum ad causam finalem : quia

vult illi multa bona, quamvis sibi nullum

bonum inde accideret. Sed ex parte causa?

efficientis non est amor ille gratuitus,

quoniam illum amorein parit filii sui

amor, qui est naturalis. Itaque distinguen-

da est ha?c, Iste scit se diligere Deum propter

se : quoniam si ly propter denotet

utramque causalitatem, falsa est : quia

non scit an Deus fecit illum amorem, an

natura. Si vero denotet causalitatem cau-

sse finalis, est vera; sed illa non sufficit

ad rationem caritatis. — Ha?c Antisiodo-

rensis.

Quibus satis concordat Alexander super

terlium, tractatu de Garitate, ubi et addit

Quia si sciremus certitudinaliter caritatem

esse in nobis, quum hoc ipsum sit fidei,

quod carifatem infusam habent fideles, se-

queretur quod ea quae fidei sunt, certitudinaliter

et demonstrative scirentur. —

Attamen de hoc argumento plura possent

induci, de quibus supersedeo modo.

Sed rursus doctores isti prsecipui ar-

guunl ila : Duplex est demonslratio, sci-

licel : demonstratio propter quid, quse est

probalio effectus per causam ; et demonstralio

quia, qua? est probalio per imme-

dialum effecfum. Quum igitur omnis effe-

A ctus immediatus et proximus ac proprius,

aptus nalus sit facere demonstrativam

scientiam de sua causa, et caritas habet

effectum immediatum et proximum, qui

esl spiritualis dulcedo, seu Deum super-

naturaliter diligere propter se, et eum qui

diligif facere Deo acceptum; videtur quod

per illos effectus valeat homo demonstra-

tive et cciiiludinaliler scire se caritatem

habere. — Item, amor naturalis et infusus

seu caritas, diffcrunt specifice : ergo actus

eorum sunt diversarum rationum atque

B specifice differentes. Unus ergo actuum

talium discerni potest ab alio.

Verum ad hoc respondent juxta praeha-

bita, quod habitus illi amorum et actus

eorum tanta? sunt similitudinis et conve-

nientia?, quod ab invicem per rationem

discerni non queunt. Actus quoque cari-

tatis, qui est subjectum suum reddere Deo

acceptum, divinae voluntatis acceptationem

et approbationem includit, qua? nos

latet. Imo ut Henricus de Hassia in tra-

ctatu suo de Discretione spirituum scribit,

C quum maximus caritatis effectus, sit mori

pro Deo et proximorum salute (sicut ait

Salvator : Majorem caritatem nemo habet, Joann.xw,

ut animam suam ponat quis pro amicis

suis), nec ille tantus caritatis effectus cer-

titudinaliter arguit caritatem inesse sic

morienti : quoniam ex naturali amore rei

publica? et acquisitis virtutibus, aliqui se

exposuerunt sponte morti durissima?, sicut

in libro de Civitate Dei recitat de aliqui-

bus, pra?sertim de Marco Regulo, Auguslinus.

Itaque respondendum, quod quamvis

D habens caritatem gustet spiritualem dulcedinem,

qua? effectus est caritatis, non

tamen scit quod illa sit dulcedo vera? ca-

ritatis et non naturalis amoris. Imo est ibi

fallacia accidentis : quia ad hoc quod con-

clusio esset vera, oporteret quod sciret

dulcedinem illam esse a caritate infusa.

Unde non sequitur : Scit et experitur dulcedinem

illam in se, et dulcedo illa est

carifatis : ergo scit illain esse a caritate.

Circa ha?c scribit Albertus : Nullus sine

revelatione ad se facta potest scire se esse

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!