18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

QUALITER ET IN QUIBUS POSSIT VOLUNTAS HUMANA DIVIN.E VOLUNTATI CONFORMARI 653

tas rationis et sensualitatis ; et voluntate A

rationis tenemur velle quod scimus Deuni

velle, non autem voluntate sensualitalis.

— Alii dicunt, quod volunlas divina po-

test respicere volentem seu voluntatem

meam,vel volitum. Teneor ergo velle quod

scio Deum me velle, ita ut voluntas divina

respiciat volentem aut volunlatem ; non

autem teneor velle quod scio Deum velle.

Ps.wxu,[. Hinc Glossa super illud, Rectos decet col-

laudatio : Congruit ut qua?cumque vult

Deus te velle, velis et tu. Contingit autem

Deum velle te aliquid velle, quod non vult B

me velle, ut mortem patris mei. Unde

quamvis ego scirem Deum velle aliquid,

non tamen debeo illud velle, nisi congruat

mihi illud velle. Hinc quod scio Deum

velle, aut congruit mihi illud velle, aut

non : si congruit mihi, debeo et teneor

illud velle ; si non congruit, non teneor.

Sed contra hsec objici potest : Vera aini-

citia est eadem velle et eadem nolle. Ergo

caritas et amicitia voluntatis humanse cum

Deo, adslringit ut velimus quse Deus vult,

et non velimus quae ille non vult. Dicen- C

dum, quod verum est hoc in his quse

amico convenit velle. — Et si rursus ob-

jiciatur, quod asserit Augustinus, atque

prsetactum est : Impius est cui displicet

providentia Dei. Ergo quidquid Deus dis-

ponit et providentialiter agit, velle tene-

mur. Dicendum, quod illud quod displi-

cet, potest considerari absolute sive in

se, et item in relatione ad providentiam

Dei. Primo modo consideratum, potest si-

ne peccato displicere, non autem secundo

modo. Itaque contrarium ejus quod scio D

Deum velle, potest altendi dupliciter. Primo,

ex parte voliti tantum ; sicque possum

velle contrarium ejus quod scio Deum

velle : ut si scirem Deum velle mortem

patris mei, possem velle vitam ipsius, et

laborare ut curetur. Secundo attendi po-

test contrarietas ista ex parte volentis; et

ita non debeo : quia non debeo velle con-

trarium ejus quod scio Deum me velle.

Deus autem non vult me velle mortem

patris mei.

Prseterea, quod possimus velle oppositum

ejus quod scinius Deum velle, pro-

balur: quoniam boalissiina el sacrosanclis-

sima virgo Maria nolobat dilectissimum

Filium suum pati et crucifigi, et tamen

coguovif quod Deus Paler voluit illud. Sic

et Aposloli trislabantur de morle ipsius, Mattk.

quam voluit Deus. Christus quoque defle- n '

L

vit Jerusalem, quam Deus Paler voluit dc- 41.

vsstari. - Verum ad isla et consimilia

quidam respondent, quod sicul ipsemet

Christus appetitu naturali et sensitivo re-

fugiebat mortem, quam inlellectuali ap-

petitu acceptavit, ita dicendum de Sanclis

istis, prout de hoc infra magis dicetur. —

Hsec omnia Alexander.

De primo horum, videlicet de possibilitate

conformalionis vol.untatis humana?

cum divina, et de secundo, utpote quid

sit conformitas seu conformatio ista, scribit

Thomas : Conformitas est convenientia

in una forma ; sicque idem est quod

similitudo, quam causat unitas qualitatis,

ut dicitur Metaphysica? quinto. Unde hoc

modo aliquid Deo conformatur, quo ei

assimilatur. Contingit autem aliqua dici

similia dupliciter. Primo, quoniam unam

participant formam, sicut duo albi albe-

dinem :

et sic omne simile oportet esse

compositum ex eo in quo convenit cum

alio simili, atque ex eo in quo differt ab

illo, quum similitudo non sit nisi diffe-

rentium, secundum Boetium ; sicque nil

potest esse simile, differens, conforme aut

conveniens Deo, ut frequenter dixerunt

philosophi. Secundo, ex hoc quod unum

habet parlicipanter id quod aiter habet

essentialiter : et sic voluntas creata potest

esse conformis voluntati divinae; nec ista

conformatio in utroque compositionem re-

quirit. Verumtamen conformitas ista po-

test dupliciter intelligi. Primo, de ipsa po-

lentia voluntatis, quse data est homini ad

exemplar voluntatis divinse, qua? pertinet

ad similitudinem, in qua ratio consistit

imaginis : quse imago communis est bonis

ac malis. De qua non quserimus hic. Se-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!