18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

LIBER I SENTENTIARUM. — DTST. XX 1 13

quae habet Pater. Sed ejus sunt omnia quae habet Pater : tantam ergo habet pote-

statem Filius quantam Pater. iEqualis ergo est Patri. Non enim potest qui acce-

pit, inaequalis esse ei qui dedit. Tu autem hoc de potentia sapis, quod potens sit Aug. con-

Filius, sed potentior Pater : ut secundum doctrinam vestram, potens potentem num^ibX

potuerit generare vel gignere, et non omnipotens omnipotentem. Habet ergo Pater

omnipotentiam, quam non habet Filius. Et si hoc est, falsum est quod ait Filius :

Omnia quae habet Pater, mea sunt.

G. Hoc verum fatebatur hwreticus ex quo progrediebatur ad falsa.

Sed, inquis, Pater a nemine potentiam accepit, Filius autem a Patre. Fatemur ibidem.

et nos Filium accepisse potentiam ab illo de quo natus est potens; Patri vero

potentiam nullus dedit, quia nullus eum genuit. Gignendo enim dedit Pater poten-

tiam Filio, sicut omnia quae habet in substantia sua, gignendo dedit ei quem

genuit de substantia.

D. Quasstio Augustini, qua arctat hcereticum.

Sed quaeritur, utrum ei tantam quanta ipsi est potentiam Pater Filio dederit, an ibidem.

minorem. Si tantam, non solum potentem sed etiam omnipotentem genuisse om-

nipotens intelligitur. Si vero minorem, quomodo omnia quse habet Pater, Filii

sunt? Si Patris omnipotentia Filii non est, non omnia procul dubio quae habet

Pater, Filii sunt. At omnia quse habet Pater, Filii sunt : omnipotentia ergo Patris

etiam est Filii. Non est ergo Pater potentior Filio.

E. Aliter probat Filium cequalem Patri.

Item alio modo probat Filium aequalem Patri contra Maximinum, ita dicens : ibid. c. 7.

Tu dicis, quod Pater genuit Filium minorem se ipso : in quo et Patri derogas, qui

si Filium unicum minorem genuit, aut non potuit, aut non voluit gignere aequalem.

Si dicis quia non voluit, eum invidum esse dixisti. Si autem non potuit, ubi est

omnipotentia Dei Patris ? Prorsus ad hunc articulum res colligitur, ut Deus Pater

aequalem sibi gignere Filium aut non potuerit, aut noluerit. Si non potuit, infir-

mus ; si noluit, invidus invenitur. Sed utrumque hoc falsum est : Patri ergo Filius

verus aequalis est. Genuit ergo Pater sibi aequalem Filium, et ab utroque proceclit

utrique aequalis Spiritus Sanctus. Si enim formam suam, ut ait Augustinus contra ibid. c.15,

eumdem, Pater in unico Filio plenam gignere potuit, nec tamen plenam genuit, sed

minorem ; cogimini Patrem invidum dicere. Plenum ergo Deum et aequalem sibi

genuit Filium.

c- 12 '

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!