18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

45G IN LIBRUM I SENTENTIARLM. DIST. XXXVII ; QILEST. III

vis etenim non sit nusquara, non tamen

oportet quod sequatur legem loci ; nec ad

exsisfendum in puncto requiritur summa

siraplicitas, quia nec punctus est sumine

siraplex. Anima vero quum sit in corpore

tanquam corporis forma, non est in pun-

cto : quoniara punctus non est corpus, nec

corporis pars. Ihec Richardus.

Porro ad quaestionem qua quaeritur, an

angelus queat simul esse in pluribus lo-

cis, respondet hic doctor, quod non natu-

rali virtule, sed bene per omnipotentiam

Dei. Ratio autem cur limitatur ad exsi-

stenduin simul non nisi in uno loco, est

natura suae exsistentiae limitata?, et quia

locatum naturaliter definitur suo loco. —

Sed objici potest, quod B. Ambrosius in

ecclesia sua celebrans, obdormivit super

altare, et excitatus a clero, dixit se inler-

fuisse funeri S. Martini, atque ibidem prae-

buisse obsequium. Insuper, Augustinus li-

bro de Civitate Dei videtur velle, quod

aliquando homine dormiente ac vivo ma-

nente, phantasticum ejus egreditur, ac vel-

uti corporatum in quadam effigie apparet

sensibus aliorum. — Dicendum ad primum,

quod illud de S. Ambrosio super-

naturaliter factum est divina virtute ; vel

quod B. Ambrosius in veritate non inter-

fuit sepulturae S. Martini, sed forsitan an-

gelus in forma Ambrosii sancti apparens :

quod dum fieret, apparuit Ambrosio sopo-

rato quod sepulturae interesset praedictae.

Ad aliud, quod verba Augustini non sunt

sic intelligenda, quod homine dormiente,

vere exeat phantasticum ejus, sed quia interdum

contingit, quod homo somniat se

esse praesentem alieno conspectui, quumque

hoc somniat, aliquis spiritus in specie

illins hominis apparet illi in cujus conspe-

clu somnians ille somniat se esse praesen-

tem. Haec idem.

Postremo, ad quaestionem hanc, an plu-

res angeli valeant simul esse in loco eo-

dem, respondet quod non, virtute creata :

quia qiuccumque sunt simul in eodem

loco, oportet quod unum penetret aliud;

nullus autem spiritus virtute creata potest

A alium spiritum penetrare, sicut nec corpus

unum aliud, quamvis divina et supernaturali

virtule utrumque fieri possit. —

Si autem objiciatur, quod corpus glorifi-

catum potest simul esse cum corpore non

glorificato, ergo et spiritus malus cum bo-

no. Insuper, anima est in qualibet corporis

sui parte, et in eodem corpore daemon

potest consistere, ut in obsessis : imo in

Evangelio recitatur legio fuisse in homine Marc.\,

uno. — Dicendum ad primum, quia ut ali-

qui dicunt, corpus glorificatum non potest

B virtute creata simul in eodem loco esse

cum corpore non glorificato, sed virtute

solummodo increata : qua et spiritus bonus

posset esse cum malo, si Deus vellet.

Alii putant utrumque horum possibile vir-

tute beatitudinis supernaturalis corporis

glorificati ac angeli boni. Potest autem angelus

corpus quodcumque penefrare, non

angelum : ideo potest simul esse cum cor-

pore in loco eodem. Ad secundum dicendum,

quod in obsessis daemones non sunt

per essentiam suam praesentes substantiae

C corporis aut parlibus ejus, sed se immi-

scent humoribus aut vacuitatibus corpo-

ris, in quibus non est nisi aer aut vapor

subtilis. Sicque plurimi possunt esse in

corpore uno : quia ut dictum est, non est

dare terminum in minus in loco seu spa-

tio in quo est spiritus creatus, quodlibet-

que continuum divisibile est sine fine.

Ha?c idem.

Amplius Albertus : Multipliciter, inquit,

dicuntur aliqua esse in loco. Quaedam enim

per se et secundum naturam suam indi-

D gent loco salvante et continente, quemadmodum

omnia generabilia et corruptibilia

: et hoc duabus ex causis, quarum

praecipua est, quoniam talium ultima de-

terminata sunt contrarielate agente ac pa-

tiente, et nisi esset salvativum ac contentivum

extrinsecus, propter passionem

ipsorum, continuam haberent in ultimis

seu extremitatibus suis deperditionem defluentiamque

continuam. Si quaeras, unde

habeat locus quod salvet locatum, quum

et ultimum corporis Ipcantis habeat con-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!