18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

UTRUM IN DEO SIT VOLUNTAS, ET QUID SIT DIVIN^ VOLUNTATIS OBJECTUM 603

Et respondendum, quod divina essentia A tutem sic cognoscitivam, potest dijudicare

quandoque significatur ut substantia, ut

quum dicitur Deus aut Deitas ; quandoque

ut potentia, ut quum dicitur virtus ; interdum

ut habitus, sicut quum dicitur scien-

tia; aliquando ut actus, ut quum vocatur

voluntas : quo nomine designatur essentia

ut actus liber ab omni coactione in omne

quod placet. Hinc quamvis in Deo idem

sunt esse et velle, non tamen sequitur,

Deus vult illa et illa, ergo est illa : quia

est ibi commutatio prsedicamenti in ratio-

ne dicendi. Nempe quum dico, Deus vult

omnia, dico divinam essentiam ut actum;

sed quum dico, Deus est omnia, dico divinam

essentiam ut substanliam. Item, vo-

luntas Dei dum exprimitur cum respectu

ad creaturam, connotat effectum in crea-

tura ; non autem essentia Dei prout expri-

mitur verbo essendi. — Sed circa hoc

quseritur, utrum voluntas in Deo dicatur

absolute an respective. Dicendum, quod

interdum absolute, ut quum dicitur, Deus

vult se, vel, Deus vult; aliquando respe-

ctive, loquendo de relatione secundum ra-

tionem, ut quum dicitur, Deus vult omnia.

Insuper, quamvis in Deo sint idem scire

et velle, aliter tamen connotatur respe-

ctus ad creaturas in scientia quam in vo-

luntate :

quia quum dicitur, Deus vult res

esse, sequitur ipsas res esse, quia notatur

respectus ad res ut actualiter exsistentes.

Quum itaque dicitur, Deus vult se, non

connotatur respectus rerum exsistentium

actu : idcirco volendo se, non vult omnia,

quoniam seternaliter vult se, temporaliter

autem vult alia esse. Sed quum dicitur,

Deus scit res, non sequitur ipsas res esse :

quoniam res sciuntur a Deo non secundum

esse earum in rerum natura vel ac-

tu, sed ut in causa. Idcirco sciendo se scit

omnia. — Hinc quoque non dicitur omnivolens,

quia non vult omnia secundum

quod sunt, hoc est secundum ea quse ha-

bent ex se ipsis. — Ha?c Alexander.

Hinc Thomas : In omni (inquit) natura

in qua est intellectualis cognitio,invenitur

voluntas : quoniam omne quod habet vir-

conveniens et repugnans; et quod appre-

henditur ut conveniens, fit volitum seu

appetitum. Idcirco in nobis secundum du-

plicem cognitionem sensus et intellectus,

est duplex appetitiva : una sequens ap-

prehensionem intellectivam, qua? vocatur

voluntas ; alia sequens apprehensionem

sensitivam, qua? appetitiva in concupiscibilem

irascibilemque dividitur. Quumque

in Deo sit intellectualis cognitio, oportet

in eo voluntatem consistere : et hoc, omni

B imperfectione exclusa quse nostrse voluntati

solet esse annexa, ut appetere bonum

nondum adeptum, et in illud moveri. Hinc

voluntas Dei non dicitur proprie appetitus

rei, qui est rei absentis; nec divinee con-

venit voluntati tendere aut moveri in finem

extra se aut supra se, quum propria

bonitas sit ei pro fine.

Pra?terea, sicut Deus cognoscendo es-

sentiam suam, cognoscit universa quse

sunt ab ipso, in quantum sunt qusedam

suse veritatis similitudo; ita volendo et

G amando essentiam suam, vult omnia quae

sunt ab eo, in quantum habent suee simi-

litudinem bonitatis. Hinc id quod est primo

volitum a Deo, est sua bonitas tantum.

Alia vero vult in ordine ad suam propriam

bonitatem : non sic ut per ea aliquid

bonitatis acquirat, sed ut eis aliquid suse

bonitatis communicet. Et ideo liberalitas

est quasi proprium ipsius, secundum Avicennam

: quia ex sua operatione proprium

commodum non intendit. Divina ergo vo-

luntas est formaliter circa propriam bo-

D nitatem ut circa objectum : voluntas enim

directe est ipsius finis. Circa alia vero est

minus principaliter et quasi materialiter,

secundum quod ordinantur in finem supremum.

— Haec Thomas in Scripto.

Porro in prima parte Summae, qusestio-

ne nonadecima : Quemadmodum, ait, res art. i.

naturalis habet esse in actu per suam

formam, ita intellectus est actu intelligens

per intelligibilem speciem. Quselibet vero

res naturalis ad suam formam habet hanc

habitudinem, ut quando non habet eam,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!