18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XXIII 151

D. Qua necessitate dictum sit tres personce a Latinis,

et a Grcecis tres hypostases vel substantiw.

Qua necessitate non solum Latinus sermo, sed etiam Graecus, eadem pene super

hac re laborans nominum penuria, coarctatur. Unde Augustinus quid a Graecis vel

a Latinis necessitate de ineffabili Trinitate dictum sit aperiens, in septimo libro de

Trinitate ait : Loquendi causa de ineffabilibus, ut fari aliquo modo possemus, Aug.dcTri-

dictum est a Graecis, una essentia, tres substantiae, id est, una ouata, tres hyposta- "1,^4, n.v'.

ses. Aliter enim Graeci accipiunt substantiam quam Latini. A Latinis autem dictum

est, una essentia vel substantia, tres personae : quia non aliter in sermone nostro,

id est Latino, essentia quam substantia solet intelligi. Et ut intelligatur saltem in

aenigmate, placuit ita dici, ut quum quaereretur quid tria sint, aliquid diceretur :

quia* tria esse fides vera pronuntiat, quum et Patrem non dicit esse Filium, et * qu*

Spiritum Sanctum, scilicet donum Dei, nec Patrem dicit esse nec Filium. Quum

ergo quaeritur, quid tria vel quid tres, conferimus nos ad inveniendum aliquod nomen

quo complectamur haec tria; neque occurrit animo, quja supereminentia Divi-

nitatis usitati eloquii facultatem excedit : verius enim cogitatur Deus quam dicitur,

et verius est quam cogitatur.

E. Quid hoc nomine, tres, significetur

Pater ergo et Filius et Spiritus Sanctus, quoniam tres sunt, quid tres sint ibidem.

quaeramus, quid commune habeant. Non enim possunt dici tres Patres, quia tantum

Pater ibi Pater est ; nec tres Filii, quum nec Pater ibi sit Filius nec Spiritus San-

ctus; nec tres Spiritus Sancti, quia Spiritus Sanctus propria significatione qua et

donum Dei dicitur, nec Pater est nec Filius. Quid ergo tres? Si tres personae esse

dicuntur, commune est eis id quod persona est. Gerte enim, quia Pater est persona, iwd. n. 8.

et Filius est persona, et Spiritus Sanctus est persona; ideo tres personae dicuntur.

Propterea ergo dicimus tres personas, quia commune est eis id quod persona est.

Ex praedictis aperte intelligi potest, qua necessitate dictum sit a Latinis, tres

personae, quum persona secundum substantiam dicatur. Unde et tribus commune

est id quod persona est, id est hoc nomen, persona.

F. Quare non dicimus tres deos esse Patrem et Filium et Spiritum San-

ctum, ut dicimus tres personas, quum id quod Deus est, sit eis commune :

quia Pater est Deus, et Filius est Deus, et Spiritus Sanctus est Deus.

Sed quaeritur hic, quum dicamus Patrem et Filium et Spiritum Sanctum esse

tres personas, quia commune est eis id quod persona est, id est, quia Pater est

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!