18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

30 IX LIBRUM I SEXTEXTTARUM. DTST. XVI [ : QU.EST. VI

liter possunt discerni ab aliis : ideo non

est simile.

Ad quintum respondendum, quod sicut

sapientia qua? est donum Spiritus Sancti,

el caritas, habenl Ires gradus; sic sapien-

lia naturalis, sapientia quoque theologica,

qua? est habitus acquisitus et donum gra-

tia? gratis data?, et etiam amor Dei na-

turalis, habent proporlionabiliter gradus

tres. Sicque sapientia illa naturalis, et

praesertim theologicalis acquisita, ac ainor

naturalis seu acquisitus, quantum ad gra-

dus suos supremos habent quosdam actus

et effectus valde consimiles mystica? theo-

logia?, prout ex libris Piatonicorum Augu-

stinus in libro de Givitate Dei declarat.

Ideo inter actus illos discernere non vale-

mus. Et quamvis revera sint quidam actus

et effectus caritatis infusa? perfecta?, ac

mystica' theologia? (qua? realiter idem est

cum dono sapientia? quantum ad gradum

ejus tertium ac supremum), tam sublimes

et eminentes, quod naturalis amor et sa-

pientia acquisita ad eorum perfectionem

ac dignitatem pertingere nequeunt, ut

praecipue patet in his qui rapiuntur et

absorbentur in divitias gloria? Dei tam va-

lide quod ab omnibus sensibus penitus

alienantur usque totius corporis rigidita-

tem, soporationem, inflexibilitatem ; tamen

aliquid tale etiam naturaliter fieri

posse aliqui forsitan responderent, vel a

spiritu malo imaginarentur corpus sic al-

terari. Porro quod tangitur in illa objecti-

one, quia naturali habitu ad libitum uti-

mur, solveretur fortassis, dicendo quod in

raptibus illis inopinatis, improvisis et pra?-

venientibus, qui vitari non valent, in qui-

bus sopitur libertas arbitrii, aliqua causa

superior naturalis secreta concurrat. Mihi

tamen sub correctione videtur, quod in

elevationibus illis ecstaticis ferventissimis

ac splendidissimis, in quibus mens tam

gratiose pra?venitur, rapitur, absorbetur in

Deum, tamque serenissime contemplatur

divina, atque tam amorose ac dulciter

senlit se pra?veniri, constringi, deosculari

a superbeatissima Deitate, ita quod pro

A tunc, velit nolit, ambigere nequeat quin

placeat et accepta sit Deo, certa sit se esse

in caritate ; et quod tam gratiosa et amo-

rosa visitatio mentis a Deo, a?quivalenter

vel etiam formaliter sit revelatio desuper

facta. Nec oportet revelationem illam per

angelum fieri : qua? etsi per angelum fie-

ret, non protinus acceptanda esset et cre-

denda tanquam ab angelo sancto facta,

nisi forsan quis haberet discretionem spi-

rituum, aut intus certificaretur de hoc :

quoniam angelus Satana? transfigurat se u Cor. «

B in angelum lucis. — Ex quibus patet so- l4,

lutio sexti. — Ad septimum respondetur,

quod auctoritas illa Archiapostoli exponi

potest de certitudine conjecturali et multum

probabili : de qua sanctus pater Bernardus

et multi alii Sancti loquuntur. —

Per quod patet ad octavum responsio.

Postremo, auctoritatem Salomonis pra?-

habitam, Nescit homo an sit dignus amore Eccie.it,

vel odio, quidam exponunt de amore prse-

destinationis seu finalis salvationis, an sci-

licet finaliter sit salvandus : et constat

C inde neminem sine revelatione certum

posse consistere. Apostoli vero et alii quidam

Sancti, ex revelatione certi fuerunt

se dignos esse amore et caritate tam pra?-

sentis vita? quam salvationis a?terna? et

pra?destinationis divina?. Verissimum quo-

que est quod divinus ait Apostolus : Ipse

Spiritus testimonium perhibet spiritui no-

stro quod filii Dei sumus. Nempe Spiritus

Sanctus suorum corda fidelium consolatur

variis modis, et ipsis inspirat, loquitur et

ostendit quod adoptivi sint filii Dei, et in

D caritate consistant : quod quibusdam per

certitudinem absolutam, aliis per certitudinem

probabilem aut piam confidentiam

protestatur ac manifestat.

SExto

QUjESTIO VI

qua?ritur, An caritas augea-

tur, et qualiter quibusve actibus.

l "

Rom. vcn,

16.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!