18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XVIII 67

sit. Quod si non est nisi quia datur, id est, si non habet esse nisi eo quod datur.

sicut Filius nascendo habet non tantum ut sit Filius, quod relative dicitur, sed

omnino ut sit ipsa substantia : quomodo etiam Spiritus Sanctus erat ipsa substantia,

quum non prius daretur quam esset cui daretur? Non ergo eo quod datur, sed

procedendo, habet ut sit donum et ut sit essentia : sicut Filius non eo quod datus

est, sed nascendo, accepit non tantum ut sit Filius, sed ut sit essentia. Unde Augu-

stinus in quintodecimo libro de Trinitate ait : Sicut Filio praestat essentiam sine Aug.de th-

. . nilate, lib.

initio temporis, sine mutabilitate naturse, de Patre generatio ; lta Spmtui Sancto xv , c . 26.

praestat essentiam sine ullo initio temporis, sine ulla mutabilitate naturae, de utro-

que processio.

G. Quod ex prcedictis videtur, quod Filius non tantum sit Filius nativitate,

sed etiam de simili essentia, et Spiritus Sanctus processione.

Hic oritur quaestio, Si Filius nascendo habet non tantum ut sit Filius, sed ut

sit essentia; et Spiritus Sanctus procedendo, non tantum ut sit donum, sed ut sit

essentia : ergo et Filius nativitate essentia est, et Spiritus Sanctus processione est

essentia, quum alibi dicatur, quod nec Pater eo Pater est quo Deus, nec Filius eo

Filius quo Deus, nec Spiritus Sanctus eo donum quo Deus, quia ut ait Augustinus

in septimo libro de Trinitate, his nominibus relativa eorum ostenduntur, non essen- iwd. m>.

tia : unde post plenius agemus. Ad quod breviter respondentes, dicimus quia nec

Filius nativitate essentia est, sed tantum Filius ; nec Spiritus Sanctus processione

essentia est, sed donum tantum :

et tamen uterque, et ille nascendo et iste proce-

dendo, accepit ut esset essentia. Non enim, ut ait Hilarius in quinto libro de Trini- miar. de

tate, per desectionem aut protensionem aut derivationem ex Deo Deus est, sed ex liD . Vin .37 .

virtute naturae in naturam eamdem nativitate subsistit Filius, et ex virtute naturae

in naturam eamdem processione subsistit Spiritus Sanctus.

Quod ita intelligi potest : Ex

H. Exponit verba Hilarii.

Patre, qui est virtus ingenita, naturam quam

habet, eamdem Filius nativitate, id est nascendo, et Spiritus Sanctus processione,

id est procedendo, habet. Unde ipse idem apertius eloquens, quod dixerat aperit,

dicens : Nativitas (inquit) Dei non potest non eam de qua profecta est, tenere iwdem.

naturam. Non enim aliud quam Deus subsistit, quod non aliunde quam de Deo

subsistit. Ex his verbis aperitur quomodo intelligendum sit illud : De Patre gene- Aug.de th-

... nitate, lib.

ratio prsestat essentiam Filio, et de utroque processio prsestat essentiam Spintui xv, c. 26.

Sancto : non quia ille essentia sit Filius, et iste essentia sit Spiritus Sanctus, imo

proprietate personali ; sed quia et ille nascendo et iste procedendo essentiam habet

eamdem et totam quae in Patre est.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!