18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

334 IN LIBRIM I SENTENTIARUM. — DIST. XXXII ; QI.EST. I

ne essentialiter dicta, tamen appropriabili A diligilur, quse et Spiritus Sanctus est, agat,

Spiritui Sanclo. Contra hos est quod secundum

hanc opinionein Spiritus Sanctus

non removeretur a Patre et Filio, quum

Pater et Filius dicuntur diligere Spiritu

Sancto, quia et Spiritus Sanctus diligit

unamquamque divinam personam essentiali

dilectione: sed Augustinus dicit, quod

Spiritus Sanctus non est alter duorum quo

genitus a genilore diligitur. — Tertii sequuntur

Simonem Tornacensem, dicentes

quod propositio illa sit vera ac propria,

sic quod ablativus construitur in ratione

signi (contra quod disputatum jam est). —

Quarta est opinio Antisiodorensis (contra

quam etiam jam disputatum est ab Ale-

xandro). Attamen opinionem illam salvan-

do, dici posset quod duplex est forma,

puta interior atque exterior. Interior, quae

confert esse. Exterior duplex est : una

continens et terminans rem, ut locus;alia,

ad quam fit res, ut exemplar aut para-

digma. Et nullo horum modorum dicitur

ablativus ille construi in habitudine quasi

causae formalis, sed est quasi forma quse

habet actum formse et cadit ab actu causse.

Quum enim dico, Causa formalis, duo

dico, videlicet : causalitatem, et hoc habet

influentiam super causatum; et formam,

quae habet multos actus, utpote dare esse

et rationem, terminare, unire : et in hoc

ultimo actu Spiritus Sanctus est quasi forma

Patris ac Filii, quoniam unit eos, non

effective, sed sicut id in quo uniuntur,

quod per ablativum illum significatur. Et

per hoc solverentur objecta.

Quinta opinio est, quod quum dicitur,

Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto,

ablativus ille construitur in ratione effe-

ctus, et non causae aut signi. Et hsec vi-

detur esse opinio magistri Hugonis de

S. Victore in epistola de processione Spi-

rilus Sancti ad B. Bernardum, dicentis :

Pater diligere dicitur Spiritu Sancto, quod

non ita intelligitur, quasi Spiritus Sanctus

auctor aut origo exsistat quod Pater est,

et pro suo arbitrio amat quod amat; sed

quod Pater eam dilectionem qua Filius

atque illius auctor el origo consistat. Di-

citur ergo Paler Spiritu Sancto diligere,

non quod Pater per eum habeat dilectionem,

sed exhibeat et impendat. — Et ad

hoc Ilugo inducit quod Pater, secundum

Scripturas et Sanctos, operatur per Filium,

non quod a Filio accipiat aliquid, sed

quod potentia? operativse est auctor in Fi-

lio. Verum contra hoc esse videtur, quod

quum dicitur, Pater operatur per Filium,

notatur effectus in creatura in quam trans-

B it opus; quum vero dicitur, Pater diligit

Filium Spiritu Sancto, aut econverso, non

notatur aliquis effectus in quem transeat

dilectio, sed potius significatur transire in

Filium, vel econtra in Patrem, quum di-

citur, Filius diligit Patrem Spiritu Sancto.

Sed ad hoc respondent prsefatse opinionis

sequaces, quod quamvis in preetactis lo-

cutionibus Pater et Filius distinguantur

quasi materise ac termini dilectionis, non

est tamen ita in re ; sed magis Pater et

Filius sunt res subsistentes a quibus egre-

C ditur actus dilectionis, et Spiritus San-

ctus est terminus dilectionis seu actus

illius : quia divina natura dupliciter com-

municatur, videlicet per generationem et

spirationem, quse spiratio importatur per

dilectionem. Hinc quemadmodum quum

dicitur, Pater dicit Verbo, per Verbum no-

tatur non ratio dicti ex parte dicendi, sed

potius quasi effectus actus ipsius ; ita

quum dicitur, Pater et Filius diligunt se

Spiritu Sancto, notatur materia diligendi

quasi effectus per ablativum illum, Spiritu

D Sancto.

Verum quoniam modus ille loquendi

extraneus est, potius puto, quod ablativus

ille construitur in habitudine exsistentis

de principio, quod habet actum quasi for-

mee in uniendo. Et haec est sexta positio,

quse complectitur duas, videlicet quartam

et quintam quantum ad id quod recte di-

cunt. Estque simile quum dicitur : Pater

dicit Verbo. Per ly Verbo significatur ex-

sistens de principio, scilicet Filius, qui est

de Patre per actum dicendi ad intra, quasi

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!