18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

AN SCIENTIA DEI SIT CAUSA RERUM, VEL ECONVERSO 477

praescitorum secundum determinationem

jam positam, sed nullatenus econverso.

Secundum rationem vero inferendi, sunt

mutuo causae : quia invicem antecedunt

et consequuntur, et antecedens causa est

consequentis. Secundum vero modum dicendi,

futurum est causa praescientiae, non

econtra. Prsescientia namque dicitur sci-

entia ante rem : sicque importat ordinem

ad posterius, et si scitum semper consi-

steret praesens, non esset praescientia, sed

scientia. Hinc quod praescientia appelletur

ipsa cognitio Dei, venit ex rei futuritione :

et sic intelligenda est auctoritas Origenis.

— Haec Bonaventura.

At vero Thomas circa hsec scribit : Loquendo

de attributis divinis, attributorum

attendenda est ratio : quee quia diversa

est diversorum, ideo attribuitur uni quod

non alteri, quamvis omnia sint una res.

Hinc bonitas divina dicitur causa bonorum,

et vita Dei causa viventium, sicque

de aliis. Si ergo accipiamus diversas attributorum

rationes, invenientur aliqua ha-

bere comparationem non tantum ad habentem,

sed etiam ad aliquid tanquam

ad objectum, sicut scientia, voluntas, po-

tentia; quaedam vero solummodo ad habentem,

ut bonitas, vita. Istaque omnia

habent unum modum causalitatis communem,

videlicet per modum efficientis ex-

emplaris, prout dicimus quod a primo

bono sunt omnia bona, atque a primo vi-

vente cuncta viventia. Yerum illa quae

dicuntur per comparationem ad objectum,

habent etiam alium modum causalitatis,

videlicet respectu objectorum, ut voluntas

respectu volitorum : et sic quaeritur hic de

causalitate scientiae. Constat namque quod

scientia Dei sit causa rerum per modum

efficientis et exemplaris scientiarum omnium

; sed dubium est, utrum sit causa

scitorum, quae sunt objecta scientiae.

Sciendum ergo, quod scientia secundum

rationem scientiae non dicit aliquam cau-

salitatem : alias omnis scientia esset cau-

sa. Sed in quantum est scientia artificis

operantis res ipsas, sic habet rationem

A causae respectu rei operatee per artem.

Hinc sicut est causalitas artificis per artem

suam, sic consideranda est causalilas

divinse scientiae. Est itaque iste progres-

sus in productione rei artificiatae. Primo,

scientia artificis ostendit finem. Secundo,

voluntas ejus finem illum intendit. Tertio,

voluntas imperat actum per quem educa-

tur efficiaturque opus, circa quod scientia

artificis ponit formam conceptam. Unde

scientia habet se ut ostendens finem, et

voluntas ut dirigens actum atque infor-

B mans opus operatum. Ideo constat quod

quidquid accidit in effectu per defectum

a forma artis vel a fine intento, non redu-

citur in scientiam artificis sicut in cau-

sam. Patet etiam quod principalitas cau-

salitatis consistit penes voluntatem, quae

imperat actum. Unde patet quod malum,

quod est deviatio a forma et a fine, non

causatur a scientia Dei ; sed causalitatem

habet tantum respectu bonorum, secundum

quod consequuntur formam divinae

artis et finem : non tamen ita, quod re-

C speclu horum dicat perfectam rationem

causalitatis, nisi secundum quod adjun-

gitur voluntati. Idcirco in liltera dicitur,

quod scientia beneplaciti causa est rerum.

Propter quod etiam asserit Avicenna, quod

in quantum Deus cognoscit essentiam suam,

et amat ac vult eam secundum quod

est principium rerum quarum se vult es-

se principium, res fluunt ab eo. Voluntas

quippe habet completam rationem causae,

in quantum objectum ejus est finis secundum

rationem boni, qui est causa cau-

D sarum : ideo absolute loquendo, voluntas

Dei est causa rerum. De scientia autem

non ita se habet. Nec scientia comparatur

ad scitum ut vita ad viventem : non enim

scitum dicitur quod habet scientiam, sicut

vivum quod habet vitam. Unde quemadmodum

creaturae a Deo non exeunt per

necessitatem naturae aut naturalis poten-

tiae, ita nec per necessitatem scientiae, sed

per libertatem voluntatis, in qua ratio completur

causalitatis : ideo non quandocum-

que scivit, sed quandocumque voluit,Deus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!