18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

378 LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XXXV

futura, si nihil esset facturus Deus vel aliquos salvaturus, non videtur potuisse in

Deo esse praescientia vel dispositio vel praedestinatio. Potuit autem Deus nulla

praescire futura, potuit non creare aliquid vel non salvare aliquos : potuit ergo in

Deo non esse praescientia vel dispositio vel praedestinatio. — Ad hoc autem ita a qui-

busdam opponitur : Si (inquiunt) potuit praescientia Dei non esse in Deo ab aeterno,

et potuit non esse ; si vero potuit non esse, quum praescientia Dei sit ejus scientia,

et scientia sit ejus essentia, potuit ergo non esse ab aeterno id quod est divina

essentia. Ita et de dispositione et praedestinatione, quae est divina essentia, obji-

ciunt. Addunt quoque et alia, ita loquentes : Si potuit Deus non prasscire aliqua,

quum idem sit Deo praescire quod scire, et scire quod esse, potuit ergo non esse.

Item, quum idem sit, Deum prasscium esse et Deum esse; si potuit non esse

praescius, potuit non esse Deus. Potuit autem non esse praescius, si potuit nulla

praescire : at potuit nulla praescire, quia potuit nulla facere.

C. Responsio, quod prcBScientia et dispositio et prcedestinatio quasi

relative dicuntur ad futuras res vel faciendas.

yei Ad hoc juxta modulum nostrae intelligentiae ita dicimus : Praescientia et* dispo-

sitio vel praedestinatio ad aliquid dici videntur. Sicut enim Greator ad creaturam

relative dicitur, ita praescientia vel praescius ad futura referri videtur, et dispositio

ad facienda, ac praedestinatio ad salvanda. Verumtamen Greator ita relative dicitur,

ut essentiam non significet; praescientia vero vel praescius et in respectu futurorum

dicitur, et essentiam designat : ita etiam dispositio et praedestinatio. Ideoque quum

dicitur, Si nulla essent futura, non esset in Deo praescientia, vel non esset Deus

praescius; quia varia est ibi causa dicendi, distingui oportet rationem dicti. Quum

ergo dicis, Si nulla essent futura, non esset in Deo praescientia, vel non esset

praescius : si in dicendo hanc causam attendis, scilicet quia nulla essent subjecta

ejus praescientiae unde ipsa possit dici praescientia vel ipse praescius, quod utrum-

que dicitur propter futura, verus est intellectus ; sin autem ea ratione id dicis, quod

non sit in eo scientia qua praescit futura, vel quod ipse non sit Deus qui est futu-

rorum praescius, falsa est intelligentia. Similiter et illae locutiones determinandae

sunt : Potuit non esse praescientia Dei, vel potuit non esse praescius, et potuit Deus

non praescire aliqua, id est, potuit esse quod nulla futura subjecta essent ejus

scientiae : et ita non posset dici praescius vel praescire, vel ejus scientia praescien-

tia ; non tamen eo minus ipse esset, vel ejus scientia. Sed non posset dici prae-

scius, vel praescire, vel praescientia, si ejus scientiae futura nulla forent subjecta.

Similiter de dispositione et praedestinatione vel providentia. Haec enim, ut dictum

est, ad temporalia referuntur, et de temporalibus tantum sunt.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!