18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

DE NUMERO RELATIONUM ET PROPRIETATUM AC NOTIONUM, ETC.

relatio personarum ad invicem. Unde apud

in Patre,

Joann.xiy, Joannem loquitur Ghristus : Ego

et Pater in me. Notio autem est per se et

prima ac propria ratio distinctionis et re-

lationis, ut per quod distinguitur persona

a persona, vel per quod refertur persona

ad personam. — Sciendum quoque quod

vocatur proprietas, quoniam uni convenit

soli, ut generare Patri. Hinc proprietas est

unum distinguens ab alio. Relatio est hunc

ad illum referens. Notio autem est hunc

ab illo distinctum notificans. Itaque prima

et propria discretio Trinitatis consistit in

tribus his, relatio, proprietas, notio : quoniam

sicut essentia facit esse, ita et pro-

prietas facit differre ; relatio autem re-

ferri, et notio in relatione distinctum facit

cognosci. Hsec Alexander.

Praeterea de numero horum idem asserit

in divinis triplex modus

doctor : Quum

sit prsedicandi, videlicet quod, quis, quse :

quod, designat essentiam ; quis, personam

; quae, notionem. Quinque autem sunt

notiones. Pater enim est persona non ab

alio, et a quo alius per generationem et C passive dictam, filiationem. Similiter in

alius per spirationem. Et in hoc quod processione intelligitur respectus ad prin-

dicitur, persona non ab alio, intelligitur

notio innascibilitatis ; et quum dicitur, a

quo alius per generationem, intelligitur

notio paternitatis ; porro quum dicitur, a

quo alius per spirationem, insinuatur no-

tio communis Patri ac Filio, id est spira-

tio. Filius vero est persona ab alio per

generationem, et a quo alius per spirationem.

Et quum dicitur, ab alio per gene-

rationem, notatur notio filiationis ;

quum

vero dicitur, a quo alius per spirationem,

notatur alia notio jam preedicta. Item Spi-

ritus Sanctus est persona ab alio per spi-

rationem : in quo intelligitur notio proces-

sionis. — Quinque ergo sunt notiones. Tres

Patris : innascibilitas, paternitas, commu-

nis spiratio : quarum

duse primse ei sunt

propriae, tertia communis est Patri ac Filio.

Duee quoque sunt Filii : quarum una, puta

filiatio, est propria ei ; alia est communis

Patri ac Filio, puta communis spiratio. Et

una est propria Spiritui Sancto, videlicet

T. 20.

A processio. Sed quatuor sunt relationes :

quia innascibilitas non est relatio nisi per

privationem ; paternitas vero et filiatio at-

que communis spiratio et processio, sunt

relationes. Quatuor etiam sunt proprieta-

tes, videlicet : innascibilitas, paternitas,

filiatio, processio. Gommunis quippe spi-

ratio non convenit uni soli : idcirco non

nominatur proprietas. Sicque quinque sunt

notiones, quatuor relationes tantum, et

quatuor proprietates tantum. Et hsec communis

est opinio de numero notionum,

B proprietatum et relationum.

Sed objici potest, quia secundum Damascenum,

tres hypostases in omnibus idem

sunt, praeter ingenerationem et generationem

et processionem. Paternitas autem

non est aliqua harum, nec communis spi-

ratio : ergo non sunt notiones, et ita sunt

tantum tres notiones. — Respondendum,

quod Damascenus sub tribus illis compre-

hendit quinque notiones : quia ingenerationem

vocat innascibilitatem ; generationem

autem active dictam, dicit paternitatem

cipium, et ita ad spirationem activam.

Sed iterum argui potest, quod sint sex

relationes, quia relationes multiplicantur

secundum habitudines extremorum : quum

ergo sint in divinis tres personse, inter

quas tanquam inter extrema sunt habitu-

dines relativse, videtur quod ibi sint sex

relationes. — Dicendum, quod hoc seque-

retur, si unaquseque persona propria rela-

tione seu habitudine ad aliam referretur.

D Pater autem non refertur relatione propria

ad Spiritum Sanctum, nec Filius : imo Pa-

ter et Filius referuntur ad Spiritum Sanctum

una communi relatione. Idcirco sunt

tantum quatuor relationes : una qua Pater

et Filius referuntur ad Spiritum Sanctum,

et una qua Spiritus Sanctus refertur ad

eos sicut ad unum principium ; una quoque

qua Pater refertur ad Filium, et una

qua Filius ad Patrem. — Tres vero sunt

proprietates personales, utpote personarum

constitutivse. — Hsec Alexander.

15

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!