18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

2G0 LIBER I SENTENTIARDM. — DIST. XXVIII

B. An sicut solus Pater dicitur ingenitus, dici debeat

non genitus vel non filius.

Ideo solet quaeri, utrum sicut solus Pater dicitur ingenitus, ita ipse solus debeat

dici non genitus vel non filius, ut nec etiam Spiritus Sanctus possit dici non filius

vel non genitus. Quibusdam videtur, quod Pater solus debeat dici non genitus vel

non filius ; Spiritus vero Sanctus, sicut non dicitur ingenitus, ita (inquiunt) non est

dicendus non genitus vel non filius. Debet quidem dici et credi Spiritus Sanctus

non esse genitus vel non esse filius, sed non debet dici esse non genitus vel non

filius. Aliis autem videtur, quod quum Spiritus Sanctus non possit dici ingenitus,

potest tamen dici non genitus vel non filius. Quod autem Augustinus supra ait,

tantum valere quum dicitur, ingenitus, quantum quum dicitur, non genitus, vel,

non filius : etymologiam nominis ostendendo eum hoc dixisse dicunt, non rationem

prsedicationis.

G. Quce sit proprietas secundum quam dicitur Pater ingenitus.

Si autem vis scire quae sit proprietas secundum quam dicitur Pater ingenitus,

audi Hilarium ipsam vocantem innascibilitatem, in quarto libro de Trinitate ita

niiar. de aientem : Est unus ab uno, scilicet ab ingenito genitus, proprietate videlicet in

iib. iv, 11.33. unoquoque et originis et innascibilitatis. Significata ergo in Scripfcuris personarum

intelligentia, et distincto innascibilitatis nativitatisque sensu, solitarius Deus non

ibid. 35. est opinandus. Discretio ergo vel distinctio personarum in Scripturis posita est, in

nullo autem naturse distinctio.

D. Ariani nitebantur probare alterius substantice Patrem, alterius Filium,

quia ille ingenitus, iste genitus : quibus respondens Ambrosius, dixit

se hoc nomen in Scripturis non legisse divinis.

Illud etiam taceri non oportet, quod Ariani ex eo probare nitebantur alterius

substantiae esse Patrem, alterius Filium, quia ille ingenitus et iste genitus dicitur :

quum diversum sit esse ingenitum et esse genitum. Unde Ambrosius eorum quae-

stioni respondens, dicit se in divinis Scripturis hoc nomen, scilicet ingenitus, non

dudum audierint

Ambr. de legisse, ita inquiens in quarto libro de Spiritu Sancto : Quum

c. m, n.79! quidam dicentibus nobis, Filium Dei, qui generatus est, Patri, qui generavit, in-

aequalem esse non posse, quamvis ille generatus sit, iste generaverit, quia generatio

est naturae : adversus quidem illam quaestionem vocem sibi arbitrantur occlusam ;

sed tergiversatione damnabili in eodem loco vestigium vertunt, ut putent mutationem

fieri quaestionis mutatione sermonis, dicentes : Quomodo possunt esse inge-

ibid. n. 80. nitus et genitus unius naturae atque substantiae? Ergo ut respondeam mihi propositae

quaestioni, primo omnium in divinis Scripturis ingenitus nusquam invenio, non

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!