18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XXXIV 369

sunt quae insunt, ut tres personae, quae sunt ejusdem naturae et eadem natura, sicut

supra Augustini testimonio firmavimus dicentis, tres personas esse ejusdem essen- cz-.dist.vL;

tiae vel eamdem essentiam, sed non ex eadem essentia, ne aliud intelligatur essen-

tia, aliud persona. Non tamen diffitemur aliquam distinctionem habendam fore

secundum intelligentiae rationem, quum dicitur hypostasis, et quum dicitur essentia :

quia ibi significatur qUod est commune tribus, hic vero non. Est tamen hypostasis

essentia, et econverso. Fateamur ergo, unum atque idem esse tres personas secundum

essentiam, differentes autem proprietatibus. Unde Augustinus super locum

praetaxatum Psalmi ait : Quaeris quid sit Pater? Respondetur, Deus. Quaeris quid Aug.inPs.

sit Filius ? Respondetur, Deus. Quaeris quid sit Pater et Filius ? Respondetur, Deus. n. 5.

De singulis interrogatus, Deum responde. De utroque interrogatus, non deos sed

Deum responde. Non sic in hominibus. Tanta enim est ibi substantiae unitas, ut

aequalitatem admittat, pluralitatem non admittat. Si ergo tibi dictum fuerit, Quum

dicis Filium esse quod Pater est, profecto Filius Pater est ; responde : Secundum

substantiam tibi dixi, hoc esse Filium quod Pater est, non secundum id quod ad

aliud dicitur. Ad se enim dicitur Deus, ad Patrem dicitur Filius; rursumque Pater

ad se dicitur Deus, ad Filium dicitur Pater. Quod Pater ad Filium dicitur, non est

Filius; quod dicitur Filius ad Patrem, non est Pater; quod dicitur Pater ad se et

Filius ad se, hoc est Pater et Filius, id est Deus.

E. Utrum ita possit dici, unus Deus trium personarum, vel tres personce

unius Bei, ut dicitur, una essentia trium personarum, et tres personce

unius essentice.

Hic considerandum est, quum Deus sit divina essentia, et ita dicatur unus

Deus esse tres personae, sicut una essentia dicitur tres personae, utrum ita valeat

sane dici, unus Deus trium personarum, vel tres personae unius Dei, sicut dicitur,

una essentia trium personarum, et tres personae unius essentiae. In his locutionibus

Scripturae usus nobis aemulandus videtur, ubi frequenter reperitur ita dictum, Una

est essentia trium, et tres sunt personae unius essentiae ; nusquam autem occurrit

legisse, unum Deum trium personarum, vel, tres personas unius Dei. Quod ideo puto

sanctos doctores vitasse, ne ita forte acciperetur in divinis personis, ut accipitur

quum de creaturis simile quid dicitur. Dicitur enim, Deus Abraham, Isaac et Jacob, Exod.m,

. . .. . 6 ; Judith

et Deus omnis creaturae. Quod utique dicitur propter prmcipmm creatioms, vel 1X , 17.

gratiae privilegium, et creaturae subjectionem vel servitutem. Quum ergo in Trini-

tate nihil sit creatum vel serviens vel subjectum, non admisit fides in Trinitate

talem locutionis modum. Ita etiam econverso non dicitur de Dei essentia, quod ipsa

sit essentia Abraham, Isaac et Jacob, vel alicujus creaturae, ne Creatoris et creaturae

naturam confundere videamur.

t. 20. 24

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!