18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

370 LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XXXIV

F. Quocl licet potentia, sapientia, bonitas, de Deo secundum substantiam

dicantur, in Scriptura tamen solent hcec nomina distincte ad personas

interdum referri.

cf. dist. Ex prsedictis constat, quod sicut essentia, ita potentia, sapientia, bonitas, de

Deo dicuntur secundum substantiam. Quae autem secundum substantiam de Deo

dicuntur, tribus personis pariter conveniunt. Una est ergo potentia, sapientia, boni-

tas Patris et Filii et Spiritus Sancti; et hi tres eadem potentia, eadem sapientia,

eadem bortitas. Unde aperitur in Trinitate summa esse perfectio. Si enim ibi deesset

potentia, vel sapientia, vel bonitas, non esset summum bonum. Sed quia ibi est

perfecta potentia, infinita sapientia, incomprehensibilis bonitas, recte dicitur et

creditur summum bonum. Quumque unum et idem penitus sit in Deo potentia,

sapientia, bonitas ; in sacra tamen Scriptura frequenter solent hsec nomina distin-

cte ad personas referri, ut Patri potentia, Filio sapientia, Spiritui Sancto bonitas

attribuatur : quod quare fiat, non est otiosum inquirere.

G. Quare id fiat, scilicet quod Patri potentia, Filio

sapientia attribuatur.

Id ergo sacri Eloquii prudentia facere curavit, ne Dei immensitatem similitu-

dine creaturae metiremur. Dixerat enim Scriptura sacra, quia Deus Pater est, et

quod Deus Filius est; et audivit hoc homo, qui hominem patrem viderat, Deum

Patrem non viderat, et cogitare ccepit ita esse in Greatore ut viderat esse in creaturis,

a quibus haec nomina translata sunt ad Greatorem : in quibus pater est prior filio,

filius est posterior patre; et ex antiquitate in patre defectus, ex posterioritate in

filio imperfectio sensus solet notari. Ideo occurrit Scriptura, dicens Patrem poten-

tem, ne videatur prior Filio, et ideo minus potens; et Filium sapientem, ne videatur

posterior Patre, et ideo minus sapiens.

H. Quare Spiritui Sancto bonitas attribuatur.

Dictus est etiam Spiritus Sanctus Deus, et dictus est habere Spiritum Deus ; et

videbatur hoc quasi nomen inflationis et tumoris. Unde humana conscientia ad

Deum pro rigore et crudelitate accedere metuit. Ideo Scriptura temperavit sermonem

suum, Spiritum bonum nominans, ne crudelis putaretur qui mitis erat : non

quod Pater solus sit potens vel magis potens, et Filius solus sapiens vel magis

sapiens, et Spiritus Sanctus solus bonus vel magis bonus. Una est ergo potentia,

sapientia, bonitas trium, sicut una essentia. Ideoque sicut dicitur Filius 8{j.oo6

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!