18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

UTRUM PR.ESCIENTIA SEU PROVIDENTIA DEI 1MPONAT RERUS NECESSITATEM 489

habet proprie causam agentem, sed magis

deficientem. Ha?c Henricus.

Solutio argumentorum videtur ex in-

ductis satis patere aut elici posse. Concedendum

est equidem, quod per respectum

ad providentiam Dei, certus sit ordo causarum

; nec tamen hoc tollit ordinem rerum.

Et dato quod tantse perfectionis aut

illuminationis esset nostra scientia, quod

omnem rerum ordinem et causarum cohabitudinem

omnemque modum eventus

universorum certissime nosceremus, hoc

non auferret rebus cognitis quod convenit

eis ex propriis earum naturis, et per com-

parationem ad proprias et proximas causas.

— Quod vero assumitur. quod Deo

tale est, simpliciter tale est : non est sim-

pliciter concedendum. Omnia enim sunt

Deo facilia, preecognita, certa, parva et

modica; non tamen, simpliciter Ioquendo,

omnia talia sunt.

Qu«sUones Circa distinctionem hanc quidam mo-

vent adhuc varias quaestiones, videlicet :

an scientia Dei sit uniformis et invaria-

bilis, ulrum sit enuntiabilium, utrum sit

non entium, utrum sit singularium, an

etiam infinitorum : ad quse omnia pafet

responsio ex frequenter prsehabitis. Ali-

quid tamen adhuc inde breviter tangi

potest.

Nempe de his ait hic Thomas : In qua~

libet cognitione duplex potest modus con-

siderari, videlicet modus rei cognitse et

modus cognoscentis. Modus vero cognitio-

nis, modus est cognoscenfis, non cogniti :

quia cognitio est actus cognoscentis, et

unumquodque agit secundum modum suee

naturae et dispositionis. Hinc eamdem rem

aliter cognoscit sensus exterior, aliter sen-

sus interior, aliter intellectus. Nam et co-

gnitio fit secundum modum quo cognitum

est in cognoscente. Unumquodque vero est

in altero secundum modum et dispositionem

ejus in.quo est. Quum ergo Deus sit

in se ipso summe et ineffabiliter simplex,

incommutabilis, constat quod ejus scientia

A sit maxime invariabilis et uniformis, prse-

sertim quantum est ex parte ipsius scien-

tis atque scientise; quantum vero ad scita

seu ad ipsa objecta secundaria divinse sci-

entise, potest ipsa scientia multiformis vo-

cari, quia diversa secundum proprias eorum

rationes, proprietates habitudinesque

cognoscit.

Si autem objiciatur : qui rem aliter ap-

prehendit et intelligit quam est, erronee

eam apprehendit et false, nec vere intel-

ligit, quum intellectus sit verorum. Deus

B ergo universa apprehendit ut sunt, utpo-

te : materialia materialiter, multiformia

multiformiter, mutabilia mutabiliter, de-

pendentia dependenter, differentia diffe-

renter. Dicendum, quod quum dicitur, qui

rem aliter apprehendit et concipit quam

est, errat atque mendaciter apprehendit;

hoc adverbium aliter potest referri ad

rem : et sic verum est illud assumptum.

Qui enim apprehenderet materialia et de-

pendentia non esse materialia ac depen-

dentia, utique deviaret. Potest item referri

C ad actum cognoscentis et ad ipsam scien-

tiam : et sic non est verum, imo propter

rationes prsetactas Deus hoc modo verissime

apprehendit temporalia intemporaliter

et seternaliter, composita simpliciter, mul-

tiformia uniformiter, dependentia inde-

pendenter, sensibilia insensibiliter, creata

increate, et ita de aliis. — Sic quoque

enuntiabilia et omnes propositiones uno

simplici cognoscit intuitu. Ex quibus os-

tenditur, quod et cuncta enuntiabilia certissime

noscat : quoniam cognoscendo rem

D intuitive per suam ideam, cognoscit cun-

cta quae rei conveniunt, insunt sive acci-

dere possunt. Ideo falsa est Avicennse et

Algazelis opinio, dicentium quod Deus scit

singularia universaliter solum, et in uni-

versalibus suis principiis, et non in natu-

ra et dispositione suse particularitatis, ita

quocl quamvis sciat individuum hoc vel

illud, non tamen scit hoc nunc esse et

postea non esse.

Insuper, sicut ea quse sunt Deus cogno-

scit scientia visionis, sic ea quse non sunt

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!