18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

QUOT MODIS SIT DEUS IN CREATURIS, ETC. 449

Deus uno modo spiritualis omnium locus A spondendum, quod quamvis totus mundus

vocatur, quoniam intra se comprehendit,

continet et conservat universa. Propter

quod ait Gregorius,quod angeli sancti quocumque

mittantur, intra Deum currunt.

Ad objecta solutio patet ex dictis; quse

tamen breviter clarius est tangenda.

Ad primum ergo dicendum, quod Deus,

quantum est ex parte ipsius, est uno modo

in rebus ; est quoque in rebus uno

modo et uniformiter, id est incommutabiliter.

Verumtamen, sicut ipse in se ipso B

simplicissimus manens, omnem perfecti-

oneni per infinitam excellentiam habet,

et universorum ideales rationes distincte

intuetur ac gerit, atque intellectualiter ac

libere operatur ; sic ipse est causa ordi-

nis universi, et variis modis agit et habet

se : non quod realis diversitas sit in eo,

nisi exemplariter atque causaliter, quia

procedit ab eo : quod suse simplicitati nul-

latenus derogat, imo suse summse perfectioni

maxime consonat et alludit. — Ad

secundum, quod illa distinctio bona est, G

et juxta eam convenit Deo esse in rebus

uno modo : per quem tamen alii non ex-

cluduntur, quia secundum diversas considerationes,

diversimode assignantur modi

exsistentise Dei in rebus. — Per quod

patet solutio tertii. Et sicut prsetactum

est, Deus dicitur esse in rebus per prse-

sentiam ratione sapientise ac scientise suse,

qua cuncta quasi prsesentialiter contem-

platur. Aliqui tamen dicunt, sicut et Tho-

mas, quod res dicuntur esse in Deo, in

quantum ipse cognoscit et yult seu dili- D

git eas, magis quam ipse dicatur esse in

eis. Cur autem specialiter dicatur Deus

esse in entibus per essentiam, prsesen-

tiam, potentiam, est expressum. Potest

etiam responderi, quod Deus est in rebus

per sapientiam, qua eas gubernat, [per

voluntatem, qua eas condidit,] et per bo-

nitatem seu benevolentiam, qua eas con-

servat ; et quod illi ac similes modi re-

dueuntur ad tres modos prsedictos, vel

potius includuntur in eis. — Ad aliud re-

T. 20.

sensibilis seu etiam totum universum es-

set animal unum, seu unum simpliciter,

tamen nec mundus nec anima mundi es-

set ubique primo et per se, sicut hoc Deo

convenire expositum est. Imo sicut Albertus

et Udalricus affirmant, si esset unum

corpus infinitum, illud non esset ubique

primo et per se, sed per partes suas : imo

non esset ubique, sed solum in uno loco

(si tamen in loco), quum locus sit proprie

superficies continentis. Et si non esset aliquod

corpus nisi unus lapis, illud non es-

set ubique, id est in omni loco, sed in uno

dumtaxat, quia non esset nisi locus unus

ipsius.

Itaque modi quibus Deus est in rebus,

a diversis diversimode assignantur. Nam

Thomas de Argentina disseruit : Aliquid

est in loco circumscriptive et definitive,

ut corpus contentum ; aliquid definitive,

non circumscriptive, ut angelus ; aliquid

nec sic, nec sic, sed transcendenter, ut

Deus : quod est quoniam Deus non indi-

viduatur per materiam sicut corpus, nec

per suppositum ut angelus. Porro corpus

Christi est in pluribus locis sub sacra-

mentalibus speciebus, non tamen ubique.

Deus quoque est in omnibus per natu-

ram, in bonis per gratiam, in Beatis per

gloriam (in quorum rationali est ut veri-

tas clare visa, in concupiscibili ut bonitas

et dulcedo perfruita, in irascibili ut potestas

summe confortativa) ; per unionem

in humanitate assumpta : sicque in triduo

mortis ac sepulturse fuit in carne Chri-

sti in monumento, et in anima ejus in

limbo.Est item in rebus per occultorum re-

velationem, juxta illud in Genesi, Vere Do- Gen.xxvi.i,

minus est in loco isto per vestigii reprse- ;

16,

sentationem, per imaginis et similitudinis

expressionem, per essentise identitatem,

sicut Pater in Filio et econtra, et Spiritus

Sanctus in utroque et econverso. Est etiam

ut Alpha et Omega. Rursus dicitur esse in

rebus per miraculorum operationem, per

ccelestium visionum ostensionem, sicut in

terra et monte Visionis ; in mundo, sicut

29

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!